50:151 151 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 152 suo ministerio. Huius enim rei facit ipsos iudices, modo in se descendant atque agnoscant, quid ab ipso acceperint. Primum, quum unus sit Christus, necesse est ut in ministro et populo idem habitet. In populo vero habitans, quomodo se ipsum in ministro abnegabit? deinde ita vim suam exseruerat in Pauli praedicatione, ut Corinthiis dubia aut obscura esse non posset, nisi prorsus stupidi essent. Unde enim fidem habebant? unde Christum? unde omnia denique? merito itaque revocantur ad se ipsos, ut ibi reperiant quod tanquam ignotum contemnunt. Haec demum vera est ac bene fundata ministri fiducia, ad doctrinae suae approbationem conscientias eorum citare, quos docuit: ut si quid habent Christi et sincerae pietatis, cogantur eius fidem agnoscere. Tenemus iam quorsum spectet apostolus. Caeterum hic locus singulari observatione dignus est, propter duas causas. Primum enim ostendit relationem, quae est inter fidem populi et ministri praedicationem: nempe quod haec sit mater, quae generat et parit: illa sit filia, quae originem suam non debet oblivisci. Secundo, valet ad probandam fidei certitudinem, quam nobis Sorbonici sophistae labefactarunt, imo penitus exterminarunt ex hominum animis. Temeritatis damnant quotquot persuasi sunt se esse Christi membra et illum habere in se manentem. Nam morali quam vocant coniectura, hoc est, sola opinione contentos esse nos iubent, ut conscientiae perpetuo suspensae haereant ac perplexae. Quid autem hic Paulus? reprobos esse testatur quicunque dubitant an possideant Christum et sint ex illius corpore. Quare sit nobis haec sola recta fides, quae facit ut tuto, neque dubia opinione, sed stabili constantique certitudine in gratia Dei acquiescamus. Nisi sicubi reprobi estis. Defert illis quodammodo optionem: malintne reprobi esse quam debitum reddere suo ministerio testimonium. Nihil enim medium relinquit quin aut apostolatum suum revereantur, aut se reprobos esse concedant. Quandoquidem ip eius doctrina fundata erat eorum fides: neque alium habebant Christum quam ab ipso acceperant: neque aliud evangelium quam quod eo tradente erant amplexi, ut frustra ullam salutis suae partem separare ab illius laude tentarent 6. Spero vos cognituros. Vehementius etiamnum ipsos urget, quum fiduciam hanc praesumit, se non reprobatum iri a Corinthiis. Alterutrum erat necesse, vel ut Paulo deferrent apostoli honorem, vel ut se ipsos damnarent infidelitatis ac faterentur nullam se habere ecclesiam. Mitigat tamen rigorem, quum utitur verbo sperandi : sed ita ut eos officii sui melius admoneat: nam spem de aequitate nostra conceptam frustrari, nimis inhumanum est. Spero inquit, vos cognituros : ubi scilicet ad sanam mentem redieritis. Prudenter autem in hoc secundo membro