44:151 151 IN ZACHARIAM 152 pure invocant Deum, persistat in tanta rabie hostium? deinde in tot consiliis et machinationibus? Quid enim magis vel cupidius appetunt omnes monarchae, quam ut memoriam evangelii exstinguant? ergo si reputamus quaenam ¡ìit bodie ratio totius mundi, reperiemus vix esse urbem aut populum unum, vel unum monarcham¡í vel etiam unum ex minimis proceribus, cuius rabies contra ecclesiam non feratur. Iam qui fit ut tamen non exserant vires suae, et deiioiant miseram ecclesiam, quae solo flatu posset centies concidere? unde hoc fit, nisi quod malleis suis Deus conterit cornua et per operam fabrorum? Quinam sunt illi fabri? nempe sunt etiam cornua. Nam vellent omnes, quantum in se est, contra ecclesiam ruere, sed Deus hoc non permittit. Quin potius excitat inter ipsos bella, ut sese mutuo conficiant. Quum igitur sint omnes cornua ad ecclesiam impetendam: imo si clarius libeat exponere similitudinem, quum sint omnes velut tauri furiosi et cornupetae, et ad ecclesiae dissipationem certatim prosiliant quantum in se est: Deus tamen dat duobus vel tribus malleos: et iubet ut ferociam sociorum suorum compescant. Dum igitur omnes huc intenti sunt ut ecclesiam feriant et dispergant suis cornibus, Dominus vocat eos ad diversum opificium, et quemadmodum iam dixi, iubet fabros esse qui arrepto malleo feriant cornua illa et conterant: nempe suos socios, quibuscum diabolica prius erat conspiratio. Et certe mirabilis est haec Dei providentia, quod inter tam confusos et turbulentos motus ecclesia quamvis sub cruce tamen respirat: quia nisi mallei isti frangerent cornua, nos centies iam, imo millies fuissemus confessi et in frusta dispersi: sed Deus avertit ictus et iusultus per suos malleos: et quemadmodum iam dixi, utitur hostibus suis ad has partes obeundas. Videmus ergo hoc vaticinium non modo aetati Zachariae fuisse utile, sed omnibus etiam saeculis: neque debere restringi ad veterem populum, sed ad totum ecclesiae corpus spectare. Caeterum quod propheta dicit se interrogasse angelum, nobis proponitur in his verbis exemplum verae docilitatis. Quamvis ergo non statim explicet nobis Dominus sua vaticinia, tamen non est cur fastidio occupati respuamus quod nobis est obscurum: quemadmodum videmus hodie multos, si quid dubitent, statim reiicere et conqueri etiam quod nimis difficile sit verbum Dei: et passim hodie volitant blasphemiae istae in ore multorum. Atqui propheta, etiamsi perplexus haereret, non tamen morose reiecit quod ostenderat Deus: sed interrogat angelum. Etsi autem non semper tam propinqui sunt nobis angeli, vel saltem non apparent visibili forma, Deus tamen aliis modis poterit expedire, si quid perplexum est in verbo suo: promittit se nobis daturum et intelligentiae et discretionis spiritum, quoties opus fuerit.