30:151 151 HOMILIA LVII. 152 tiam adversus populum intonant? quis non illos omnem humanitatis abiecisse sensum existimet? Denique ex istis discamus, saepe fideles multis cum difficultatibus luctari, quae fidei contrariae videantur : sed quae tamen cum ea bene conveniant : ac proinde nos oportere Dei zelo et studio sic commoveri, ut licet omnem humanum affectum exuisse videamur, tamen ad misericordiam proclives simus, et vel proprio sanguine miserorum pereuntium vitam redimere parati. Is ergo fuit Samuelis animus : neque enim quum regem Agagum in frusta concidit, crudelitate fecit: sed eam severitatem adhibuit quam ipsius officium postulabat, quandoquidem ita Deus voluerat. Et tamen illius misertus est, et pronus ad humanos affectus fuit. Nos itaque singuli hanc doctrinam usurpemus, ut peccata oderimus, et quum necessitas postulabit etiam, severe corripiamus: et tamen erga personas bene affecti simus, et lugeamus miseros homines sese in exitium ultimum coniicientes. Iudices itaque si quos capite damnant, non ira, non crudelitate duci, neque omnem humanitatem exuere : sed tamen zelo gloriae Dei regi debent, atque omnem naturalem affectum superare, ut officio suo fungantur: et vicissim eorum quos capite damnant misereri, et ipsorum bonum quaerere: quod licet isti affectus valde repugnantes videantur, pulchre tamen conveniant, si modus ille quem Deus verbo suo nobis praescribit servetur. Denique danda nobis est opera ut sic nostris affectibus moderemur, ut Dei voluntati subiiciantur, et nihil in illis nimium appareat: atque eius moderationis exemplum esto Samuel, quam quidem etsi non usquequaque retinuit, sed tamen sese Dei semper voluntati subiecit. At si tam excellentem prophetam aliquid humani passum videmus, quid nobis futurum putamus, qui longe ab illa perfectione absumus, ut Deo nos totos ita dicemus ut nullum alium scopum propositum nobis habeamus quam ut ipsius nomen glorificetur? Sane Samuel non deflet Saulem lucri cuiuspiam gratia, cui sponte cesserat: neque quod in gratiam cum illo redire cuperet, aut ipsius divitias speraret, aut viribus confideret. Sui ipsius rationem nullam habet, sed tantum populi commoda et status tranquillitatem intuetur. Deinde tantam tamque horrendam Dei vindictam considerans in eum quem non ita pridem in regiam evectum dignitatem repente deiicit et exauctorat, vehementer tam insignis divini operis destructione commovetur. Non secus ac si quis eximie caelata vasa doleat confringi, ut quo fuit vas insignis eo sit dolor vehementior. Samuel vero hic intuebatur ipsius Dei invisibili manu vas factum plus quam frangi et minui : quo casu dum commovetur, affectionem suam piam et sanctam patefacit: quae tota fertur in divini nominis glorificationem et ecclesiae defen-