21:151 151 THEODORI BEZAE 152 paulo ante allato quatuor Helveticarum civitatum responso (quarum sententiam diximus ad annum superiorem visum senatui fuisse super ecclesiastica Genevensi disciplina percontari) vetera omnia ecclesiasticae politiae edicta contra factiosorum exspectationem communibus civium suffragiis rogata perlataque fuissent Non defuit tamen, in quo tum quoque Calvinus strenue exerceretur. Nam foris quidem tum de Polonicis ecclesiis voluntate regis constituendis, tum de furiosa illa tempestate commutatis in Anglia rebus excitata, quae tres illos incomparabilis pietatis episcopos et martyres, Ioannem Hopperum, Nicolaum Ridlaeum et Hugonem Latimerum inter tot alios fere innumerabiles, ac tandem etiam magnum illum Cranmerum Cantuariensem archiepiscopum in coelum usque expulit, consolandis denique fratribus in Gallia vinctis, ac praesertim quinque fortissimis martyribus hoc ipso anno Cameraci *) crudelissime crematis plurimum laboravit. Domi vero Serveti cineres pullulare coeperunt: cuius blasphemiis favere deprehensus Matthaeus Gribaldus, non incelebris iurisconsultus, quum Genevam forte venisset (erat enim Fargiarum dominus, qui pagus est in Genevae vicinia) deductus ad Calvinum a quibusdam Italis, apud quos ille Patavii docuerat, recusante Calvino dextram illi porrigere, nisi prius de primario christianae fidei articulo, id est de sacra triade et deitate Christi inter eos conveniret, nullum postea locum ullis admonitionibus vel argumentis reliquit. Itaque, quod ei iam tum praedixit Calvinus, grave nimirum Dei iudicium pertinaci ipsius impietati imminere, hoc re ipsa postea expertus est: Tubinga primum profugus, quo fuerat Vergerii favore introductus, Bernae postea captus simulataque abnegatione liberatus, ad ingenium postea rediens Gentilis, de quo mox dicemus, fautor et hospes, superveniente demum peste correptus paratum sibi2) supplicium praevenit.3) Aliud denique Calvinum huius anni solidum gaudium gaudere prohibuit. Paucorum videlicet vicinorum pastorum factio, qui sponte alioqui currentes, Bolseco praeterea instigante, ut sibi nomen aliquod ex tanti viri reprehensione quaererent, homines alioqui multis iam notis aspersi non aliter in eum debacchabantur, quam si Deum idcirco faceret malorum autorem quod ab [C 4] aeterna Dei providentia et ordinatione nihil excluderet. His calumniis, de quibus antea nos quoque aliquid diximus, etsi nihil ille movebatur, tandem tamen illorum maledicentia coactus impetravit a senatu, ut una cum 1) Chambery, non Cambrai, quod NicMius adscripsit 2) add. rece. in terris. 3) antevertit eaedem.