20:151 151 EPISTOLAE 4020-4023 152 tur, in apertum ignem paulo post erumpet. Vobiscum optime consentiunt Bernates, Scaffusiani, Sangalenses, ut nihil sit periculi a minima controversia. Si ergo pastores earum urbium postularent a Sulr cero quid sibi velit, turpiter cogeretur a temeraria subscriptione discedere, ad quam eum mera ambitio impulit, vel saltem detegeret quod hactenus occultavit. Nisi enim valde fallor alio adspirat. Certe nisi occurritis non sine vestra ignominia iactabunt adversarii Helvetios iam esse divisos. Iam vicit Marpachii importunitas ut Gallis fuerint clausae templi fores.3) Ita ecciesiola quae 25 annis floruerat, furioso huius bestiae impetu eversa est. Sturmius et Ottomannus pastorem demulcent, quo se ad mediam aliquam rationem inflectat. Volebant me habere suffragatorem, sed consilium dedi quale mihi veritas dictabat. Respondeo literis D. Stanislai cuius cognomen manu eius scriptum non potui legere.4) Nisi mihi novus stimulus fuisset additus, tacere in animo habebam, quia mihi suspecta nunc est ea natio quod pauci sincere agunt. Quum tamen intelligam liberos eius fuisse tuos contubernales, officio deesse nolui. Responsionem meam rogo ut perferendam cures. Vale, clarissime vir et mihi plurimum observando frater. Collegis omnibus salutem plurimam. Genevae 12. Sept. 1563. Ioannes Calvinus tuus. Ionvillaeus tuus reverenter et ex animo salutat. 4031. IONVILLAEUS BULLINGERO. Pauca habet de rebus Polonicis deque Calvini lucubrationibus ad easdem spectantibus. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 285. -~ Simler. Vol. 108.) Clarissimo viro D. Henrico Bullingero ecclesiae . Tigurinae fido pastori plurimum mihi observando* Tiguri. 3) Mense Iulio vergente controversia inter Lutheranos et Galhcanos recruduit Hubertus et Holbracus eus capitulo exclusis Speccero et Marbachio declarantibus se cum illis amplius nu commune habere posse {Schmidt, Zanchi 672). Hoibrachus eiectus est urbe et ecclesia clausa d. 19. Augusti, et sic Calvini opus ipso etiam superstite eversum, (Maeder, -notice hist sur la paroisse ref. de Str. p . 13.) 4) N. 3984.