52:150 pater de filiis esse soleat: et vere paterna cura se defunctum esse in illis docendis ac monendis. Et certe nemo unquam bonus erit pastor, nisi qui patrem se ecclesiae sibi creditae praestabit. Nec vero se universo modo corpori talem fuisse asserit, sed etiam singulis. Neque enim satis est, si pastor omnes pro suggestu in communi doceat, nisi particularem quoque adiungat doctrinam, prout vel necessitas postulat, vel occasio se offert. Quare idem Paulus Act. 20, 26 mundum se profitetur a sanguine omnium: quia publice omnes et privatim singulos, domi admonere non cessaverit. Communis enim doctrina interdum friget: nec corrigi aut sanari quidam possunt, nisi peculiari medicina. 12. Exhortati simus. Ostendit quam serio incubuerit in eorum salutem. Neque enim se perfunctorie de pietate erga Deum et vitae christianae officiis concionatum esse narrat, sed exhortationes et contestationes adhibuisse dicit. Haec viva est evangelii praedicatio, quum homines non modo audiunt quid rectum sit, sed exhortationibus punguntur et revocantur ad Dei iudicium, ne vitiis suis indormiant. Nam hoc est proprie obtestari. Quod si pii homines, quorum promptitudinem tantopere laudat Paulus, necesse habebant exhortationum stimulis incitari, imo obtestationum : quid nobis agendum est, in quibus magis regnat carnis pigrities 'i reprobis interea quorum insanabilis est contumacia, horribilem Dei vindictam denuntiare oportet: non tam spe profectus, quam ut reddantur inexcusabiles. Participium rcapajjiuo-ootisvoi quidam consolati vertunt. Quod si recipimus, consolationibus usum esse intelligit apud afflictos, qui Dei gratia sustinendi sunt, et reiiciendi coelestium bonorum gustu, ne despondeant animos, aut patientiam abiiciant. Contextui tamen altera significatio aptior est, quod monuerit scilicet: nam tria verba ad idem referri constat Ut ambularetis. Summam exhortationum suarum breviter perstringit: nempe quod Dei misericordiam commendans, illos monuerit ne suae vocationi deessent. Commendatio gratiae in hoc membro sita est, qui vocavit vos in suum regnum. Nam quum in gratuita Dei adoptione fundata sit nostra salus, sub hoc uno verbo comprehenditur quidquid bonorum nobis Christus attulit. Restat nunc ut Deo vocanti respondeamus: hoc est, ut nos illi tales exhibeamus filios, qualis nobis pater est. Abdicari enim meretur ex Dei familia qui aliter vivit quam Dei filium deceat. 13. Quapropter nos quoque indesinenter gratias agimus Deo, quod, quum sermonem Dei praedicatum a nobis per cepistis, amplexi estis non ut sermonem hominum, sed quemadmodum re vera est, sermonem Dei: qui etiam efficaciter agit in vobis credentibus* 10*