51:150 peccatorum appositive nuncupat. Quo significat, ideo nos redemptos esse, quia non imputentur nobis* peccata. Inde enim est gratuita iustitia, qua accepti sumus Deo, per quam a diaboli et mortis vinculis solvimur. Notanda igitur diligenter est ista appositio, quae redemptionis modum definit. Quamdiu enim manemus obnoxii Dei iudicio, miseris vinculis constricti sumus. Ideoque solutio a reatu inaestimabilis est libertas. Secundum divitias. Iterum redit ad causam efficientem: ideo nobis datum esse redemptorem Christum, quia Deus benefaciendo largus est. Divitias autem hic ad amplificationem ponit, sicuti et verbum exundandi. Adeo sibi non potest in extollenda Dei bonitate satisfacere, ut totas hominum mentes eius admiratione absorbeat. Atque utinam hac quam commendat gratiae opulentia penitus imbutae fuissent hominum mentes. Quia locum non reperissent satisfactionum commenta et tales nugae, quibus persuasus f uit mundus se ipsum redimere: acsi ar esceret Christi sanguis, nisi adventitiis subsidiis adiutus. 8. In omni sapientia. Iam ad causam formalem descendit, nempe ad evangelii praedicationem, per quam in nos exundat Dei bonitas. Nam fide nobis communicatur Christus, per quem ad Deum pervenimus, per quem fruimur adoptionis beneficio. Porro evangelium ornat splendidis titulis sapientiae et prudentiae, ut contrarias omnes doctrinas despiciant Ephesii. Nam hoc colore se insinuabant pseudoapostoli, sublimius se quiddam afferre traditis a Paulo rudimentis. Et diabolus etiam quo fidem nostram labefactet, quantum potest, evangelio detrahere molitur. Contra evangelii autoritas adstruitur a Paulo, ut secure in eo acquiescant fideles. Omnis sapientia plenam aut perfectam significat. Quia autem quosdam terrebat novitas, huic etiam errori tempestive occurrit, dum vocat arcanum divinae v o l u n t a t i s : sed tamen arcanum quod nunc Deus patefacere voluerit. Quemadmodum autem prius electionis causam Dei beneplacito adscripsit, ita etiam nunc eandem statuit causam in vocatione: ut agnoscant Ephesii, Christum sibi innotuisse et praedicatum evangelium : non quia promeriti quidquam tale fuerint, sed quia Deo placuerit. 9. QuQd in se ipso proposuerat in dispensationem. Prudenter singula ordine suo digerit. Quid enim aequius quam soli Deo nota esse sua consilia, quae homines lateant, quamdiu apud se ea tenere vult? Rursus vero in eius arbitrio ac potestate esse, tempus praefigere quo in hominum notitiam veniant? Utrumque igitur docet : fuisse hactenus absconditum illud de adoptandis gentibus decretum in Dei mente, sic tamen ut penes se contineret Jusque ad tempus revelationis. Si quis nunc conqueratur rem esse novam et insolentem, quod in ecclesiam cooptantur qui alieni fuerant a Deo: nonne iniquus est qui 10*