50:150 ritur quaestio, numquid tali infirmitate laboraverit Christus, ut subiectus necessitati fuerit, non volens. Nam quod ex infirmitate patimur, patimur coacti, et non propria libertate. Quum olim abuterentur hoc praetextu Ariani ad impugnandam Christi divinitatem, patres orthodoxi solutionem attulerunt, factum id faisse dispensatione: quia ita voluerit Christus: non autem quod eum ulla necessitas coegerit. Quae responsio vera est, modo dextre intelligatur. Sed sunt qui perperam dispensationem extendunt ad humanam Christi voluntatem: quasi non fuerit haec naturae eius conditio, sed permissio praeter naturam. Exempli gratia, quod mortuus est, dicunt non accidisse quod proprie morti obnoxia esset eius humanitas, sed dispensatione: quia mori voluerit. Fateor quidem, ideo mortuum, quia voluit: sed unde haec voluntas, nisi quia naturam mortalem sponte induit? Quod si facimus humanam Christi naturam ita nostrae dissimilem, eversum est praecipuum fidei nostrae fundamentum. Quare ita intelligamus, Christum dispensatione, non coactione esse passum: quia quum in forma Dei esset, se ab hac necessitate eximere poterat: passum nihilominus ex infirmitate, quia semetipsum exinanivit. Nos infirmi sumus in illo. Infirmum esse in Christo hic significat, socium esse infirmitatis Christi. Ita suam infirmitatem gloriosam facit, quod in ea Christo sit conformis: neque iam amplius horreat probrum quod sibi commune est cum filio Dei: sed interea dicit se victurum erga eos Christi exemplo. Ego quoque, inquit, particeps ero vitae Christi, postquam fuero infirmitate defunctus. Vitam opponit infirmitati: ideoque hoc nomine florentem et plenum dignitatis statum intelligit. Particula erga vos potest etiam cum Dei virtute construi: sed parum refert, quia semper manet idem sensus: Corinthios, postquam recte iudicare coeperint, reverenter et magnifice de virtute Dei, quae in Paulo erat, sensuros: nec externam infirmitatem amplius habituros despectui. 5. Vosmetipsos tentate num sitis in fide: vos ipsos probate. Annon cognoscitis vosmetipsos, quod Iesus Christus in vobis est? nisi sicubi reprobi estis. 6. At spero vos cognituros quod nos non simus reprobi. 7. Opto autem apud Deum ne quid mali faciatis : non quo nos probati appareamus, sed ut vos quod honestum est j faciatis: nos vero veluti reprobi simus. 8. Non enim possumus quidquam adversus veritatem, sed pro veritate. 9. Gaudemus enim quum nos i/nfirmi fuerimus: vos autem validi fueritis. Hoc vero etiam optamus, vestram integritatem. 5. Vosmetipsos tentate. Confirmat quod superius dixerat, Christi virtutem palam apparuisse ia 10*