44:150 hostes inter se vires et studia coniungerent contra Iudaeos, ita ut a quatuor mundi plagis, hoc est, a toto circuitu esset illis causa trepidandi, haec ratio est cur propheta dicat quatuor cornibus ventilatos fuisse. Videtur tamen hoc esse adhuc frigidum, quia non opus fuit prophetae ostendi quod omnibus plus satis notum erat. Sed testari voluit Deus gentes quae inimicae et infestae fuerant Iudaeis, non egisse quidquam nisi ex arcano suo instinctu, ut intelligant Iudaei totidem fuisse ferulas, quibus vellet eos castigare. Caeterum coniungi debet posterior pars, quod scilicet Deus etiam ostenderit prophetae quatuor fabros. Nam cohaerent inter se duae istae visiones. Si quis ergo arripiat unam partem, perperam faciet. Neque enim constabit ratio vaticinii: ergo si nolumus mutilare quae coniuncta sunt, ne separemus quod additur de quatuor fabris. Quoniam ergo undique oppressi fuerant Iudaei, ostendit etiam Deus satis multa sibi esse remedia, et quidem ex diversis locis : propheta quatuor cornua viderat: videt quatuor fabros: hoc est, agnoscit Deum posse statim modum invenire, quo compescat omnes turbas et tumultus, quia contundet quasi sub incude cornua illa, et conteret quae prius dissipaverat Iudaeos. Eadem igitur est ratio semper in voce quatuor. Nam sicuti Chaldaei insanierant contra Iudaeos, ita ostendit Dominus sibi esse in manu paratos hostes, quemadmodum aliqua ex parte iam manifestaverat. Unde enim Persae et Medi tam repente occupaverant Babylonem, nisi quia fabri erant, quorum operam locaverat Deus, ut contunderet cornu illud babylonicum? unde etiam factum est ut Syri succubuerint, Aegyptii et aliae omnes nationes? nempe erant totidem cornua: sed Dominus fregit ferociam tot gentium per multos fabros, quia eos conductitios habuit et praesto ad suum obsequium. Nunc tenemus verum prophetae consilium. Etsi autem voluit propheta hoc vaticinio hortari et animare suos gentiles ad patientiam, ut spiritus Dei has partes iniunxerat: tamen quasi in speculo hic hodie quoque nobis proponit Dominus qualis ecclesiae sit conditio. Ne ergo miremur si tumultuetur omni ex parte mundus contra ecclesiam Dei, et si insurgant procellae et tempestates tam ab oriente quam ab occasu. Neque enim hoo novum est, ut multi hostes ex variis plagis inter se conspirent: et ita ecclesia Dei sustineat multos insultus. Hoc unum est. Interea accedat haec consolatio, Deo scilicet esse multos fabros ad manum. Et apposita est metaphora prophetae. Nam durities cornuum erat formidabilis Iudaeis: sed propheta dicit esse duritiem in malleis, quae confringat omnia cornua. Deus ergo, etiamsi feriamur ab hostibus nostris, reperiet fabros quorum opera ipsos frangat: et certe hoc iam saepius experti sumus. Unde sit ut tam exiguus eorum numerus, qui nunc 10*