30:150 quod dederat, quod ipsius voci non obtemperasset: et posse rebus deploratis succurrere, atque idcirco ab ipsius providentia pendendum esse. Sed ista Samuel non potuit discernere; ac proinde luctus et lacrymas ipsius dicemus non ab infidelitate manasse, sed ab ignorantia eorum quae Dominus hic singulariter decreverat. Etsi ipsemet supra dixerat, Fortem Israelis mentiri non posse neque duci poenitentia: verum, quod homo erat, veluti nubibus quibusdam et densa caligine prohibetur claram lucem intueri: ac proinde luctum ipsius condemnare non possumus tanquam voluntati Dei repugnantem, aut a fidei fundamentis alienum. Quin imo fit nobis hic conspicuum, qua virtute et magnitudine animi, qua constantia prophetae officium fecerint, licet tenerrimis affectibus commoti fuerint. Nam iussus Samuel Saulem alloqui, non reformidabit in os illi dicere, Deus successorem te meliorem elegit: tu regia dignitate es indignus. Ne puta Deum non posse teque tuique similibus carere : nam sine te rationem ecclesiae suae servandae facillime inveniet: tu vero funditus exscinderis et exstirpaberis. En sane invictam prophetae constantiam et magnanimitatem, quam nulla humana affectio vel perturbatio labefactavit: sed quae potius instar angeli cuiusdam ista humana omnia superavit. Sane ita Dei spiritus Samuelem ad officium sibi commissum faciendum impulit et gubernavit. Neque tamen id obstitit quominus erga Saulem sese ut par erat misericordem praebuerit, ipsius exauctorationem et abrogationem deflens et lugens. Idem de aliis omnibus prophetis sentiendum, quorum idem animus fuit. Nam quum in improbos homines invehuntur et de peccatis illos arguunt, et comminationibus persequuntur, dicas eos furore potius aliquo quam humano spiritu impelli, et se homines natos oblivioni tradidisse, et eos quos compellant non agnoscere fratres suos et propinquos : tanta est ipsorum in increpandis hominibus vehementia, ut quum Dei nomine iudicia ipsis denunciant, non esse amplius homines videantur. Et nihilominus tamen eorundem etiam quos increpabant vicem doluisse et misertos esse conspicimus, deque ipsorum salute maxime sollicitos fuisse: atque idcirco magnopere affectos quum imminentem in illos Dei vindictam intuerentur, quam lacrymis avertere nitebantur. Ita Ieremiam audivimus vehementer ingemuisse propter propinquum Hierosolymae excidium, et in perpetuo luctu iacuisse, optantem oculos suos fieri fontem perennem lacrymarum noctes diesque manantium. Nam quale istud votum est fontem fieri lacrymarum oculos, nisi quod ita testatur se non posse lacrymando et deflendo miserum populi statum satiari, quem propria morte cupiat redimere? Et tamen quid aliud dicas prophetas spirare quam ignes et fulmina, quoties tanto ardore Dei senten- 10*