21:150 vespere peregrinos pulsarent ac interdum etiam spoliarent. Privatim vero ac proprie Bolseci, Castellionis et aliorum quorundam de veritate scilicet valde solicitorum hominum, opera utebantur controversiae de praedestinatione renovandae, adeo ut famosum libellum conviciorum plenum eumque anonymon sparsisse non contenti, quo fidum illum Dei servum miris modis lacerabant, miserit Castellio latinum alterum Lutetiae clam excudendum : cui postea respondi, sicut et ipse Calvinus quasdam eiusdem argumenti ineptias certis capitibus comprehensas refutavit. Incumbebat etiam ei tum temporis ex Anglia profugorum cura, quorum alii *) Vezaliae, alii Emdae alii denique Francofurti consederant, omnes a Calvino consilium subinde flagitantes : nec parum etiam angebatur quorundam in Gallicae Argentinensis ecclesiae ab ipso olim plantatae pastorum audacia aliorum occulto favore adiuta. Denique quantopere hoc anno pro variis ecclesiis laborarit, testis est insignis literarum copia, quibus et magnates multos ad amplectendum evangelium excitavit, et fratres plurimos, alios non procul ab extremis periculis, alios in vinculis positos maximo cum fructu confirmavit. Diximus antea de doctrinae sacramentorum inter omnes Helveticas et Rhaeticas ecclesias consensu edito, maxima doctorum et bonorum omnium gratulatione. Displicuit haec concordia spiritui erroris, cuius iampridem ea est quam cernimus efficacia. Itaque facile reperit qui sopitum ignem foderet* Ioachimum nimirum quendam Westphalum : cui classicum canenti succinuit postea Heshusius, tunc2) verbi minister, nunc etiam episcopus, de quibus mox dicendum nobis erit. Ac tunc quidem Calvinus consensionis illius explicationem edidit, quae quo magis rabiem istorum exacuit eo magis omnibus veritatis amantibus profuit. Annus vero proxime consequutus 3) mirifico Dei beneficio reipublicae ac ecclesiae Genevensi optatam quietem a domesticis certaminibus attulit, factiosis autem sua ipsorum opera perditis horrenda coniuratione peropportune per ebriosorum quorundam ex consciorum numero petulantem audaciam4) detecta: et aliis quidem capitis supplicio affectis, aliis vero solum vertentibus, qui etsi aliquamdiu postea civitatem vexarunt turpiter tamen omnes postea intereuntes singulare seri quidem sed iusti divini iudicii exemplum praebuerunt. Sic liberata fuit ab his pestibus5) respublica, quum altero Dei beneficio 1 in Frisia Wesaliae et Emdae {rece.) 2 add. recenti. Heidelbergae. 3 MDLY. 4 add. intempesta nocte. 5) add. Genevensis. 10*