9:15 15 CONSENSIONIS CAPITUM EXPOSITIO.*) [pag. 23] Quum piis omnibus sanoque et recto iudicio praeditis tam odiosa pridem esset molestaque, quae hac nostra aetate mota fuerat, de sacramentis contentio, quam infeliciter ab ea prosperum evangelii cursum tardari videbant: non modo commoda aliqua ratione vel sepultam esse, vel compositam semper optarunt: sed in ea quoque sedanda a quibusdam non parum laboris positum est. Quod ex voto non protinus successit, in ea tarditate quam difficile sit ignem Satanae artificio semel accensum restingui, triste documentum apparuit. Huc quidem usque profectum est, ut sedato nonnihil fervore, ad docendum magis, quam ad pugnandum utraque pars intenta foret. Sed quia adhuc ex sopitis carbonibus subinde micabant scintillae, a quibus novum incendium rursus timendum erat: quod optimum putavimus remedium, nos Tigurinae et Genevensis ecclesiae pastores, adhibito etiam optimo fratre nostro Farello, afferre conati sumus, ne qua in posterum residua maneret discordiae materia. Breve compendium edidimus, quod nostram de sacramentis doctrinam ita testatur, ut communem aliorum pastorum consensum, qui purum evangelium apud Helvetios Rhaetosque sequuntur, contineat. Hoc testimonio in publicum edito, doctis et moderatis hominibus plane satisfactum esse, nobis [pag. 24] persuasimus: neminem certe putavimus ita morosum, quin placatus quiesceret. Nam ut postea videbimus, dilucida illic constat omnium rerum, de quibus antehac certatum est, definitio, quae nullum sinistrae suspicioni locum relinquat. Et singulari Dei beneficio factum est, ut magna in parte ex spe votoque nostro successerit. Ecce autem rebus tranquillis !) surgunt importuni quidam homines, et quasi *) In editi, prince, inseritur post praefationem Consensionis Tigurinae textus integer, et Defensionis inscriptio haec est: Superioris doctrinae, quam lectoium oculis subiecimus, confirmatio. (Exposition de la doctrine contenue aux articles ci dessus couchez.) 1) Mais le diable estant fasche de nostre tranquilite, nous a puis n'agueres derechef suscite nouveaux troubles. Car il