7:15 15 ARTICULI FACULTATIS PARISIENSIS. 16 est panem illic proponi, qui eius rei imaginem demonstret, sicut idem Paulus loquitur: Panis quem frangimus, communicatio est corporis Christi. Quod si tantum inanis species panis illic appareat et non substantia, perit vis et efficacia sacramenti. In hunc quoque modum loquuti sunt omnes sancti patres. Irenaeus: *) Quemadmodum qui est a terra panis, percipiens vocationem Domini, non iam communis panis est, sed eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et coelesti. Et canon Nicenae synodi sic habet: Ne humiliter intenti simus ad propositum panem et poculum: sed elevata mente fide consideremus in sancta illa mensa agnum Dei. Cyprianus: 2) Quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portat, indicat adunatum. Et quando sanguinem suum vinum appellat, de botris atque acinis expressum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. Sic etiam Fulgentius3) sacramentum panis et calicis nuncupat. Denique, sicut ait Augustinus,4) si sacramenta quandam similitudinem earum rerum, quas figurant, non haberent, utique sacramenta non essent. Unde et panem in Christi corpore sanctificatum vocarunt aliqui ex patribus. Ipsa autem corporis Domini exhibitio qualis sit, ex Augustino discere licet, cuius verba sunt: 5) Noli dubitare nunc esse hominem Christum, unde venturus est eadem visibili forma atque substantia, qua visus est ascendere: cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Cavendum est enim, ne sic divinitatem adstruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Haec eo spectant, non ut putemus inane symbolum nobis offerri, sed ut, dum volumus Christum recipere, sicut re ipsa nobis datur, sursum corda erigamus. 6) ARTICULUS VI. De sacrificio missae. Sacrificium missae est ex Christi institutione, valens pro vivis et mortuis. Probatur sic: Quia Christus dicit: Hoc facite. Facere autem est sacrificare, iuxta illud Vergilii: Quum faciam vitula pro frugibus ipse venito. De 1) Libr. 4. adrers. Valent. 2) In Epist, ad Magnum. 3) Fulgentius ad Monvmum. 4) Epist. 23. ad Bonifac. 5) In epist, ad Bard. 57. 6) Haec gallice sic vertuntur: Et ainsi nostre intention n'est point de dire que nous ayons un signe vuide, ou un spectacle frustratoire en la Cene, comme si Iesus Christ n'accomplissoit point ce qu'il nous y promet: mais seulement de destourner les coeurs de toute superstition et imagination charnelle.