52:15 15 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES 16 dooet non ait tamen sincero animo. Quod autem impuritas baec animi fuerit, et non apparuerit in doctrina, colligere licet ex contextu. Paulus certe non libenter vidisset evangelium adulterari. Atqui ae gaudere testatur praedicatione istorum non simplici nec sincera. Sed quaeritur quomodo nocere illi potuerit talis praedicatio. Respondeo, plurimas occasiones nobis esse incognitas, qui temporum circumstantias non tenemus. Quaeritur rurbum, quum annuntiari nequeat evangelium nisi ab intelligentibus, quae causa istos impulerit ad persequendam quam probabant doctrinam. Respondeo, caecam esse ambitionem, imo rabiosam belluam: ideo non esse mirum si falsi fratres telum ex evangelio arripiant ad vexandos bonos et pios pastores. Nihil certe hic dicit Paulus quod ego non sim expertus. Vivunt enim adhuc hodie qui evangelium non alio animo praedicarunt, quam Ut persequendo pios pastores impiorum furori obsequium praeberent. Quod ad Pauli hostes spectat, operae pretium est observare, si Iudaei fuerint', quam insanum fuerit eorum odium: ut etiam obliviscerentur quam ob causam ipsum odissent. Nam dum ferebantur ad ipsum perdendum, promovendo evangelio, cuius occasione illi erant infesti, navabant operam. Sed putabant scilicet Christi causam in unius hominis capite stare vel cadere. Si autem erant aemuli, quos ambitio ita transversos raperet, agnoscenda est mira Dei bonitas, qui tamen perversis eorum studiis talem dederit successum. 17. Quod in defensionem. Qui vere Christum amabant, turpe sibi ducebant fore nisi comites se adiungerent Paulo causam illius agenti. Atque ita nobis agendum est, ut laborantibus Christi servis manus, quantum in nobis est, porrigamus. Observa iterum hanc loquutionem de evangelii defensione. Nam quum tanto honore nos Christus dignetur, quae excusatio ci causae eius fuerimus praevaricatores: aut quid nobis exspectandum si illam nostro silentio prodiderimus, nisi ut nostram vicissim deserat qui solus apud patrem advocatus vel patronus est noster? 18; Quid enim? caeterum quovis modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntiatur* Atque in hoc gaudeo. Quin etiam gaudebo. 19. Novi enim quod hoc mihi cedet in salutem per vestram precationem, et subministrationem spiritus Iesu Christi, 20. secundum* exspectationem et spem meam, quod in nulla re pudefiam: sed cum omni fiducia, quemadmodum semper. Ua et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21. Mihi enim vivendo Christus est, et moriendo lucrum. 18. Caeterum quovis modo. Quoniam improbus eorum, de quibus loquutus est, animus poterat de-