5:15 DE CLEMENTIA qua nulla in homine tardior est: securitas alta, affluens, ius supra omnem iniuriam positum. Obversatur oculis laetissima forma reipublicae cui ad summam libertatem nihil deest} nisi pereundi licentia. Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio. Caetera enim bona proportione fortunae suae quisque sentit aut exspectat maiora minoraque: ex clementia omnes idem sperant. Nec est quisquam cui tam valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspecta clementiam paratam humanis erroribus* gaudeat Non temere a Plutarcho scriptum est, difficile esse consilium dare iis qiii in imperio sunt. Minime enim regium putant, ad praescriptum rationis vivere, qui veram regis maiestatem constituunt effraenatam licentiam. Servile existimant, alieno se arbitrio permittere- Itaque suis legibus ac suo more vivunt, seu potius sua libidine. Quod si qui sunt paulo moderatiores, ne ii quidem interpellatorem aequo animo ferre possunt: adeo regibus ac principibus insita est quasi perpetuum ac vernaculum malum arrogantia. Quod bene atque ex officio rempublicam administrant, id totum sibi acceptum referri volunt: extraneos consultores in societatem laudis admittere dedignantur. Unde etiam illud exiit, Magno constare regum amicis bona consilia. Artificiose igitur Seneca sic se scripturum de clementia proponit, ut Nero imaginem suae clementiae in descriptione eius virtutis agnoscat. Sic enim sub specie laudis favorem conciliat orationi paraeneticae. Dicit igitur, non tam sibi propositum esse, praeceptis instruere ac instituere Neronem, quam illi exhibere speculum in imagine virtutis, in quo se possit agnoscere ac sua bona contemplari. Ut enim homini suam faciem speculum repraesentat, ita in descriptione fortitudinis fortis, prudentiae prudens, iustitiae iustus, agnoscit aliquid suum. Haec est obliqua via, qua se insinuat in benevolentiam Neronis. Superest ut qui sibi bene conscius est, fruatur bono conscientiae. Atque id est quod sequitur, quum affirmat illum perventurum ad voluptatem omnium maximam. Quamvis enim recte factorum] Disputatum est diu et anxie inter philosophos de felicitate ultima, ad cuius finem omnia referenda sunt. Sedecim sectae variis opinionibus [pag. 4] inter se pugnant, quum in voluptate sua semper acquiescit Epicurus, Croesus divitias suas respicit, alii denique suis affectibus pro se quisque serviunt. Duae sunt magis veritati consentaneae. Prior Zenonis, Cleanthis, Posidonii, Hecatonis, Diogenis Babylonici, et Stoicae scholae: quamvis eius dogmatis autorem laudet Antisthenem Augustinus lib. VIH. de Civit. Dei: virtutem scilicet esse ultimum finem, quem omnes actus, omnia vitae humanae opera et consilia respiciunt,