31:15 15 praeter consilium, instinctu nescio quo, periculum in Psalmo uno feci latinae enarrationis. Iam ubi successus voto respondens spem longe superabat, crevit animus: itaque idem in paucis aliquot tentare incipio. Hoc animadverso familiares, ac si me tenerent obstrictum, audaeius stimulare ne in cursu deficerem. Una mihi fuit obtemperandi ratio, quae me initio ad primam experientiam impulerat, ne quando, me repugnante vel inscio, emergerent in publicum quae ex meis sermonibus excepta fuerant. Is certe metus ad opus texendum magis me pertraxit quam tulerit libera voluntas. Interea tamen in operis progressu certius intelligere coepi quam non supervacua esset lucubratio: ac privato quoque meo exemplo expertus sum, me lectoribus non ita exercitatis commodum fore intelligendis Psalmis adiutorem. Quam varias ac splendidas opes contineat hic thesaurus, verbis assequi difficile est: equidem quidquid dicturus sum dignitate longe inferius fore scio. Sed quia praestat gustum aliquem tantae utilitatis vel tenuem dare lectoribus, quam prorsus de ea tacere: breviter attingere licebit, quod rei magnitudo non patitur plane explicare. Librum hunc non abs re vocare soleo avaxojjiYjv omnium animae partium : quando nullum in se affectum quisquam reperiet cuius in hoc speculo non reluceat imago. Imo omnes hic dolores, tristitias, metus, dubitationes, spes, curas, anxietates, turbulentos denique motus, quibus iactari solent humanae mentes, spiritus sanctus ad vivum repraesentavit. Reliqua scriptura continet quae Deus servis suis mandata iniunxit ad nos perferenda. Hic vero prophetae ipsi cum Deo loquentes, quia' interiores omnes sensus retegunt, quemque nostrum vocant aut trahunt ad proprium sui examen, ne quid ex tot infirmitatibus quibus sumus obnoxii, totque vitiis quibus sumus referti, occultum maneat. Rarus et singularis profectus, ubi excussis omnibus latebris cor hypocrisi, deterrima tabe,