2:15 INSTITUTIO REL. CHRIST. 1559. sensum et vetustissimam consuetudinem obtineat; urgent ut schismaticam esse fateamur, quae contra ecclesiam proelium moveat; vel ecclesiam multis saeculis intermortuam fuisse, quibus nihil tale auditum fuit. Postremo nihil opus esse aiunt multis argumentis: qualis enim sit, iudicari a fructibus posse, utpote quae tantum sectarum acervum, tot seditionum turbas, tantam vitiorum licentiam peperit. Scilicet perquam illis facile est apud credulam imperitamque multitudinem desertae causae insultare. Verum si nobis quoque mutuae essent dicendi vices, deferveret profecto haec acrimonia qua sic in nos plenis buccis, ac tam licenter quam impune, despumant. Principio, novam quod appellant, Deo sunt veiiementer iniurii, cuius sacrum verbum novitatis insimulari non merebatur. Illis quidem novam esse minime dubito, quibus et Christus novus est et evangelium novum; sed qui illam Pauli concionem veterem esse noverunt, Iesum Christum mortuum propter peccata nostra, resurrexisse propter iustificationem nostram, nihil apud nos deprehendent novum (Rom. 4, 25). Quod diu incognita sepultaque latuit, humanae impietatis crimen est; nunc quum Dei benignitate nobis redditur, saltem postliminii iure suam antiquitatem recipere debebat. Ex eodem ignorantiae fonte pro dubia incertaque habent. Hoc profecto est quod Dominus per prophetam suum conqueritur (Ies. 1, 3), bovem cognovisse possessorem suum et asinum praesepe dominorum suorum; se non agnosci a populo suo. Verum utut in eius incertitudinem ludant, si sua illis proprio sanguine vitaeque dispendio obsignanda esset, liceret spectare quanti ab illis fiat. Longe alia nostra fiducia est, quae nec mortis terrores, nec adeo ipsum Dei tribunal formidat. Quod miracula a nobis postulant, improbe faciunt. Non enim recens aliquod evangelium cudimus, sed illud ipsum retinemus cuius confirmandae veritati serviunt omnia quae unquam et Christus et apostoli miracula ediderunt. At id prae nobis habent singulare, quod assiduis in' hunc usque diem miraculis fidem suam confirmare possunt. Imo potius allegant miracula, quae animum alioqui bene compositum