19:15 15 EPISTOLAE 3547.3551 16 Id vero iucundum est auditu, quotidie ad veritatem permultos accedere, et adeo numerus augetur fidelium ut hostes mirum in modum ringantur. Episcopi, ut dicitur, proxima hebdomada Poyssiaeo statuerunt discedere.8) Cardinalis Lotharingus vellet civitatibus Gallicanis obtrudere suum catechismum, sed episcopi non recipiunt. Vale, clarissime vir et frater in Christo colendissime. Salutes omnes symmystas nec non D. Marchionem et Balbannm. 4. Octobris 1561. In aula apud Sanctum Germanum. 3548. BEZA CALVINO. Est quasi postscriptum ad suam praecedente. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 37. Exstat quoque in Cod. 119, fol. 105, in Epp. Bern. VI. p. 943, et ap. Simler. Yol. 102. . Baum II. App. p. 95.) A Monsr. Monsr. D'espeville a Villefranche. S. Heri ad te scripsi, nec potui fasciculo includere quae nunc mitto, tantisper dum acta integra aut saltem eorum summam coniicio. Hac nocte febricitavit Rex noster, optimae spei, ut aiunt.1) Nunc melius habet. Responsum a praelatis hodie exspectamus.2) Quidquid agetur statim rescribam. Bene vale, mi pater, et fratres meo nomine saluta. Ex Sangermano 5. Octobris. Tuus Beza. Merlinum puto cras profecturum. Cardinalis orationem mittam simul atque potuerimus nancisci. 8) Languet II. 144 (9. Oct): Nostri hactenus haerent in aula et fit eis adhuc spes disceptationis de reliquis articulis. Sed episcopi omnino nolunt cum ipsis disceptare, etiamsi hoc ab aula ipsis imperetur, et cupiunt discedere, sed hoc non permittitur ipsis. 3548.1) Languet II. 150 : Ante aliquot dies sparsa fuit fama regem esse mortuum. Consternatus ea fama statim cucurri in aulam et deprehendi eam esse falsam. Iam Dei beneficio convaluit. Faxit Deus ut diu sit superstes, nam indies meliorem spem de se piaebeU 2) Hist eccl. 609: Estant cest escrit propose a Poissy le 4, d'Octobre, combien qu'une grande partie Fapprouvast, si est-ce qu'apres avoir este examine par les docteurs il fut reiette comme captieux et plein d'heresies le 9.