18:15 15 EPISTOLAE 3161.3164 16 Statum Galliae,2) partim quia valde turbulentus est, partim quia lugubris et calamitosus, vix attingere audeo. Scivisti, ut opinor, Regem, quia audierat bonam partem senatus Parisiensis ad fratres nostros mitius tractandos propensam esse, impulsu Cardinalis venisse in curiam ac sententias rogasse. Quum censerent quidam non tam atrociter saeviendum, neque tamen causam probari sibi ostenderent: unus libere et cordate patrocinium causae suscepit, neque dubitavit Regis excandescentiae se opponere. Res Henrico indigna visa est, suo conspectu non percelli consiliarios. Itaque se extremo impetu proripiens, illum iussit in arcem trahi. Sex horis postea in carcerem alii sex coniecti, qui tamen moderatores 3) fuerant, imo dissimulatione prodiderant salutis doctrinam. Quidam honore sunt privati: aliis mulcta imposita: unus tenetur. Ille vero in quem Rex exarserat, nuper exustus fuit.4) Virum modis omnibus egregium fuisse hostes quoque praedicant. Pollebat singulari iuris scientia, ingenio et iudicio. Rarae erat probitatis. Alias eius virtutes commendabat eius humanitas. Nepos erat cancellarii a Burgo:6) et fratres eum invitum traxerant ad gradum illum, quum privatae vitae esset cupidior. Viri reverentia et dignitas iudices tenuit diu suspensos. Coacti tandem sunt imperio Cardinalis supplicio addicere. Quum sententia crudelis pronunciata esset, ut vivus cremaretur, prostratus in terram egit Deo gratias, qui tanto eum honore dignatus esset, ut pro defensione aeternae veritatis mortem oppeteret. Quatuor horis hilari vultu mortem exspectavit. Ubi ad locum supplicii ventum est, quanquam eum quadringenti satellites circumdabant, fuerunt tamen qui observarent, eum sponte ac si dormitum iret, togam et tunicam exuere. Sed quia laqueum collo iniecerat carnifex, admonuit non opus esse, quia lento igni erat ex more ustulandus. Respondit carnifex, aliud sibi esse mandatum, ut eum strangulando cruciatum minueret. Iam ultimam precationem fuderat: iterum tamen in genua procumbens gratias Deo egit. Iam sesquimensis elapsus est ab eius morte. 6) Plures deinde fuerunt exusti.7) In sin- 2) Narrationem altius repetit quum diu non scripsisset 3) moderatiores? 4) Quae omnia supra alia occasione sigillatim exposuimus. Cf. Mem. de Conde L 263. Mortem A. du Bourg alii ad 21. alii ad 23. Dec. referunt. Cf. La Place p. 23. La Planche 236. Bruslart p. 8. Mem. de Conde II. 262. Martyrs f. 520. 5) qui fuit sub Francisco I. Annas natus Bigomagi (Biom) obiit a. aet. 33. ( Thuan. I. 23.) 6) Ergo haec ep. scripta est paulo post Nonas Februarias. 7) de la Planche p. 236 ; Apres du Bourg furent menes a la mort et brusles: Andre Coiffier en la ville de Damp-