17:15 15 EPISTOLAE 2790.2793 16 fractis negotium: quia saltem libera veritatis et bonae causae defensio principes expergefaciet ut sint posthac attenti. Vereor tamen ne Philippus qui nuper ultimo actu corrupit quidquid adeptus erat laudis, nunc resiliat. Et certe quum in persona Ztoinglii damnaverit8) Helvetios aucta iam est desperatio, quae prius odiosa colloquia reddebat. Vos tamen quamdiu spes aliqua impetrandi residua erit, ne desinite. Et certe nimis sunt inhumani quos tam misera tristisque dissipatio ad quaerendum remedium non sollicitat. D. Sturmio seorsum scribere opus non est, quia te mihi fore interpretem confido, vel potius has ambobus fore communes. Post multas disceptationes heri tandem perpetuum foedus cum Bernatibus iuratum fuit, quo tamen non puto lites esse abolitas. Bene tamen est, quod si quae controversiae restabunt per aequos arbitros dirimentur. Hac occasione frater tuus4) quem nondum sciveram Lausannae esse, nos invisit, qui tamen biduum integrum apud nos vix transegit. Itaque m tanto strepitu non nisi bis mecum loquutus est. Hortatus sum, ut tempus ferebat, ad meliores progressus, sed dabitur melior opportunitas, si quando Lausannam venero. Modestia quam prae se tulit, me bene sperare iubet. Vale, eximie vir et colende frater. D. Sturmio et reliquis amicis plurimam salutem precaberis meo nomine. Dominus te cum uxore et liberis benedicat, tueatur, gubernet. Amici nostri te peramanter salutant. Genevae 10. Ianuarii 1558. Iohannes Calvinus tuus. 2791. BULLINGERUS CALVINO. Paucis ei renovatum cum Bernensibus foedus gratulatus exitum colloquii Wormatiensis narrat et se verum prophetam fuisse quum de Lutheranorum animis et consiliis nihil bmi sperant pluribus demonstrat (Autosehediasma Bullingeri exstat in Cod. Turic. Arch. Plut. VI. Vol. 117b, fol. 387. Exemplar vero Calvino missum Gene- 3) Hoc nimis severe imo iniuste dictum videtur. Zwinglii persona Wormatiae a Philippo et collegis eius non damnata est, qui tantum dixerunt: Nec ecclesiae nostrae nec nos Zwinglii dogma aut ullas opiniones pugnantes cum nostra confessione probamus aut amplectimur. (Protest Mel Worm. 21. Oct Corp. Ref. IX. 352.) 4) ex iunioribus. Franciscus natu maximus ex undecim Uberis erat {N. 2638).