14:15 15 EPISTOLAE 1435.1438 16 Clarissimo viro D. Heinricho Bullingero Tigurinae ecclesiae vigilantissimo pastori domino et compatri suo venerando. Tiguri. S. Remitto tibi, colendissime Domine compater, per eundem nuncium per quem accepi abs te, novitates illas Augustanas. Reliqua servabo donec alius mihi contingat tabellarius. Hodie enim describi omnia non possunt. Cras autem ille mane discedet, et praeter concionem crastinam, qua Deo volente evangelicam historiam secundum Lucam ordiar post finita Apostolorum acta, etiam alia multa me premunt negotia. Scripsi hodie quoque D. Calvino,1) et ea quae Vergerius de Mutio2) ad illum misi. Digna sunt enim quae ab omnibus sciantur. Eadem autem iisdem quoque verbis ad me scripserat Vergerius. Gratiam tamen tibi habeo pro tua singulari et vigilantissima diligentia: pro edicto quoque inprimis Dominorum Tigurinorum ad me misso.3) Nostrum ubi descriptum fuerit ad te quoque mittam. Non tam multa complectitur quam vestrum, ut videbis. Lausannenses in eo invenerunt scrupulum, cuius occasione iterum tumultuabuntur nisi praeveniatur. Blasphemantes enim iubentur signatam humi digitis crucem exosculari, in signum peccati et displicentiae. Et haec caeremonia nunc non recens inventa, sed sub Berchtoldo4) duravit huc usque sine superstitione, quod ego sciam. At illi, quum sint superstitiosissimi, nescio cuius hic nos superstitionis insimulent. Puto illis propter pacem hoc dandum fore, ut in gallico exemplari, quod nondum est promulgatum, mutetur. Genevenses in die Natali Domini praeceperunt5) singulis suorum civium ut laborarent, suam sic volentes testari in Christo libertatem, non tamen sine magno nostratium et multorum quoque bonorum, qui non nesciunt libertatem illam caritatis et aedificationis 1435.1) haec non exstat. 2) Hieronymus Mutius {Muzio) Vergerii popularis et a prima aetate familiaris, postea ip studii? commilito, quum hic m aliena castra transiret primum literis ad eum datis postea publice quoque eius adversarius. Sleidano teste {III. 152) mquisitori Annibali Grisonio adiunctus fuit quum is lustinopolin et Polam mitteretur de Vergerio eiusque asseclis quaesiturus. Scripsit acerrimam contra Vergenum diatriben: Le Vergeriane del Muzio, discors si convenga ragunar concilio, trattato della communione de' laici e delie moglie de' chierici. (Pallavicini Ist del conc. I VI. c. 13 n. 3.) Cui Vergerius respondit libello: II Vergerio a Papa GiulioIII. che ha approvato un libro del Mutio intitolato le Vergeriane s. a. {Sixt, P. P. Verger. p. 470). Caeterum Hallerus hic non de his libellis loqui videtur. 3) Fortassis et hoc ad disciplinam ecclesiasticam spectabat 4) Haller o y quo autor e . 1528 Bernenses ecclesiam suam reformatam ordinarant {Hottinger helv. KG. 414. Kirchhofer, B. Haller p 126.) 5) Ita ille.