13:15 15 EPISTOLAE 1052.1054 16 busdam propter scripta sua edita, quibus utinam Bon omnia tam suspecta essent. Certe videor mihi cognovisse eum, et scire quam dextre sentiat ea de re de qua maxima hactenus hic fuit controversia: et hoc non consuetudo tantum mea cum illo testatur, sed quotidianae literae quas ab illo accipio, quibus liberrime mutuo agimus talia omnia: tum etiam D. Bullingerus eadem de ipso testatur quae ego semper de eo praedicavi. Alioqui profecto neque ego ullum vellem obtrudere talem ecclesiae, quem non integrum et sincerum esse cognovissem. Neque enim mihi exigua ecclesiae cura est. Verum quum intelligo quantum gravetur suspicionibus quorundam, minus acriter insto. Scio enim quanta sit ecclesiae pestis, si suspicio sit inter fratres, et quam ipsi quoque futurum esset molestum, si intellexerit ulla se sinistra teneri suspicione. Ego interim agam quod bona conscientia possim tueri, agoque tibi gratias, frater, quod tam humaniter et pie suades, ut moderatione utar christiana in consopiendis hisce dissidiis. Certe video non alio medio hanc curari posse ecclesiam in qua omnia miserrime susque deque feruntur. Annitar quantum possum, quamvis meis viribus longe imparia incumbant onera, et incredibile sit quanta sustineam et devorem in utramque partem. Nam perturbationem inveni ecclesiarum 2) quam putaverim me inventurum. Sed faciam ut omnes pii intellecturi sint me non dissidium auxisse, sed quantum in me fuit dissolvisse. Qua in re et tuo et aliorum piorum fratrum auxilio, solatio, suggestione, consilio et opera opus habeo, et bona fide mecum quidquid periculosum fuerit retinebo. Video simultates nostras nulla alia re tandem quam imminente persequutione tolli posse, quum ita nimium invicem exasperati sint animi, ut nullum in plerisque sanum maneat iudicium. Tollat, obsecro, ea a nobis Dominus, et det nobis spiritum unitatis et concordiae piae et christianae. Amen. Commendo me et ecclesiam nostram tuis omniumque piorum precibus. Audio de nova quadam secta apud vos orta. Cupio ea de re plenius erudiri. Dominus sit tecum et benedicat tibi perpetuo, omnibusque Christum sinceriter complectentibus. Bernae 24. Iulii 1548. Tui studiosissimus Ioan. Hallerus. 2) sic. Supplendum fortasse: maiorem.