10.2:15 10.215 :MDXXXIL 8. CALVINUS DANIELI Boberti fratris literis cur non responderit exponit Alterum fratrem frustra Parisiis retinere quaesierat, qui subito insalutatis omnibus urbe excessit in Italiam profecturus. Literas sorori Mariae tradendas mittit. (Ex apographo Petri Danielis in Bibi. Bern. Cod. 450, fol. 116 verso coll. c. Codd. Genev. 106, fol. 2 et l l l fol. 1 verso. Archiv. Bern. Epp. VII. 193. . Edita a Sinnero III. 233. Herminjard. II. 397 et anglice ap. Bonnet-Constable I. p. 6.) Io. Calvinus Fr. Danieli S. D.x) Literis Boberti fratris2) non potui maturius respondere quia, quum mihi circiter medium Novembrem redditae fuissent, mox suscipienda nobis fuit quindecim dierum profectio. Quominus autem citius ad nos pervenerint obstitit nuncii morbus qui duodecim circiter diebus periculoso morbo Lugduni decubuerat. Interim praeterierant nundinae,3) quibus elapsis non habebam quo literas destinarem. De fratre4) sic habeto. Illum omnibus modis apud nos retinere conatus sum. Ut videbam illum temere nullaque satis iusta ratione istinc solvisse, mihi persuadendus videbatur ut se domum reciperet. Quodque mihi frustra tentari aliquoties dixerat, censebam indulgendum esse in praesens, donec calor ille aliquantulum resedisset. Id mihi aliqua ex parte iam receperat quum subito me nihil tale opinante sese in Italiam proripuit. Ipsum enim et eius comitem ad prandium exspectabam, quia id 8. 1) De inscriptione habeas ut in prioribus 2) Danielis puta. 3) nundinas Lugdunenses censet innui Serm. quae mense Novembre celebrari solebant. Caeterum quae hic de itinere nuncii Lugduni decumbente dicuntur obscuriora sunt, quum unde profectus sit nesciamus. 4) alio scil. quam illo Roberto.