1:15 [CO 1. 15] cuius sacrum verbum novitatis insimulari non merebatur. Illis quidem novam esse minime dubito, quibus et Christus novus est, et Evangelium novum. Sed qui illam Pauli concionem (Rom. 4) veterem esse noverunt: Iesum Christum mortuum propter peccata nostra, resurrexisse propter iustificationem nostram, nihil apud nos deprehendent novum. Quod diu incognita sepultaque latuit, humanae impietatis crimen est; nunc cum Dei benignitate nobis redditur, [OS 26] saltem postliminii iure suam antiquitatem recipere debebat. Ex eodem ignorantiae fonte pro dubia incertaque ipsam habent. Hoc profecto est, quod Dominus per prophetam suum conqueritur (Ies. 1): bovem cognovisse [p. 16] possessorem suum, et asinum praesepe dominorum suorum, se non agnosci a populo suo. Verum utut in eius incertitudinem ludant, si sua illis proprio sanguine vitaeque dispendio obsignanda esset, liceret spectare, quanti ab illis fiat. Longe alia nostra fiducia est, quae nec mortis terrores, nec Dei tribunal formidat. Quod miracula a nobis postulant, improbe faciunt. Non enim recens aliquod evangelium cudimus, sed illud ipsum retinemus, cuius confirmandae veritati serviunt omnia, quae unquam et Christus, et apostoli ediderunt, miracula. At id prae nobis habent singulare, quod assiduis in hunc usque diem miraculis fidem suam confirmare possunt. Imo potius, allegant miracula quae animum alioqui bene compositum labefactare queant: adeo aut frivola sunt et ridicula, aut vana et mendacia. Nec tamen etiamsi valde prodigiosa essent, contra Dei veritatem ullius momenti esse oportebat, quando et nomen Dei sanctificari [p. 17] ubique et semper convenit, sive portentis sive naturali rerum ordine. Et meminisse nos decet, sua esse satanae miracula, quae, tametsi praestigiae sunt magis quam verae virtutes, sunt tamen eiusmodi quae imprudentes et imperitos deludant. Magi et incantatores miraculis semper claruerunt, idololatriam stupenda miracula aluerunt, quae tamen nec magorum, nec idololatrarum superstitionem nobis approbant. Atque hoc olim ariete vulgi simplicitatem concutiebant Donatistae, quod miraculis pollerent. Idem ergo nunc nostris adversariis respondemus