51:149 149 CAPUT I. 150 tandus est. Nondum tunc eramus: ergo nullum exstabat nostrum meritum. Non igitur a nobis, sed a solo Deo profecta est salutis nostrae causa. Paulus tamen nondum his contentus, addit in se ipso. Est quidem graece eJc aoxov: sed perinde valet atque ev aox(j). Quo significat, Deum non quaesiisse extra se ipsum causam: sed quia ita voluerit, nos praedestinasse. Verum darius etiamnum quod mox sequitur, secundum beneplacitum voluntatis. Sufficiebat voluntas: solet enim eam Paulus externis omnibus causis opponere, quibus Deum provocari vulgo existimant. Sed ne quid ambiguitatis maneret, opposuit beneplacitum: quod nomen omnia merita diserte excludit. Ergo Dominus nos adoptando, non respicit quales simus, nec conciliatur nobis ulla personae nostrae dignitate: sed una illi causa est beneplacitum aeternum, quo nos praedestinavit. Quomodo sophistas non pudet alios respectus miscere, quum Paulus tam diligenter prohibeat aliud quam solum Dei beneplacitum intueri? Tandem ne quid deesset, addidit verbum exocptxwaev ev y&pixi* Quo significat, gratuito non mercenario amore Deum nos complecti nunc et habere acceptos: sicuti nondum natos, aliunde quam a se ipso non provocatus, elegit. Causam tamen materialem tam electionis aeternae quam nunc patefacti amoris ponit Christum, quem dilectum nominat: ut sciamus Dei amorem m nos ab illo diffundi. Proinde ideo dilectus est ut nos reconciliet. Summum et ultimum finem mox adiungit, gloriosam laudem eius tantae gratiae. Quisquis ergo hanc gloriam obscurat, aeternum Dei consilium evertere nititur. Talis est sophistarum doctrina, quae omnia sursum deorsum versat, ne uni Deo in solidum tota salutis nostrae gloria tribuatur. 7. In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum^ secundum divitias gratiae eiuS) 8. qua exundavit in nos in omni sapientia et prudentia: 9. patefacto nobis arcano voluntatis suae, secundum beneplacitum suum, quod in se ipso proposuerat 10. in dispensationem plenitudinis temporum : ut recolligeret omnia in Christo, tam quae in coelis sunt, quam quae super terram in ipso. l l . Per quem etiam in sortem adsciti sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia efficit secundum consilium voluntatis suae: 12. ut simus in laudem gloriae ipsius, nos qui ante speravimus in Christo. 7. In quo habemus. Hoc ad causam materialem adhuc pertinet. Nam exponit qualiter Deo reconciliati fuerimus per Christum: nempe quia morte sua patrem nobis placavit. Ergo semper ad Christi sanguinem convertere animos oportet, dum in eo gratiam quaerimus. Dicit autem, sanguine Christi redemptionem nobis esse partam, quam remissionem