50:149 149 CAPUT XIII. 150 tus per me loquatur. Atque ita exponunt Chrysostomus et Ambrosius. Mihi tamen magis placet ita accipi, ut testificetur, non tam de se haberi quaestionem, quam de Christo ipso, quum autoritati suae derogatur: tentari Christi patientiam, quum spernuntur suae admonitiones. Ac si diceret: Christus est qui per me loquitur: quum ergo meam doctrinam revocatis ad vestrum examen, non tam mihi quam illi facitis iniuriam. Sed obiiciet quispiam: Quid? ergone simulac quisque iactaverit Christum se habere autorem, eximetur ab omni probatione eius doctrina? et quis pseudopropheta hoc non iactabit? quod igitur erit discrimen veri et falsi? et ubi tunc erit illud: Probate spiritus, numquid ex Deo sint? Omnes eiusmodi obiectiones anticipat Paulus, quum Christum dicit fuisse efficacem in illis per suum ministerium. Coniunctim enim haec legenda sunt: Christi in me loquentis: et, qui in vobis potens est, non infirmus, hoc sensu : Christus suam erga vos potentiam exserendo in mea doctrina, se per os meum loqui testatus est: ut ignorantiae nulla vobis sit excusatio. Videmus ut non iactet verbis tantum, sed re ipsa probet Christum in se loqui: et Corinthios prius convincat quam ab illis fidem sibi haberi postulet. Quisquis ergo loquetur in ecclesia, qualicunque se titulo venditet, licebit de eius doctrina inquirere, donec se in ea patefecerit Christus. Neque ita de Christo, sed de homine iudicium fiet. Sed ubi constat Dei verbum esse quod profertur: valet hoc quod dicit Paulus, fidem ipsi Deo abrogari. Eadem fiducia dicebat Moses: Quid sumus ego aut Aaron? vos Deum tentatis. Similiter Iesaias (7, 13): An parum est vobis quod molesti estis hominibus, nisi etiam molesti sitis Deo meo? Neque enim amplius restat tergiversationi locus, hoc patefacto: ministrum esse Dei qui loquitur, et fideliter officium facere. Redeo ad Paulum. Quum tanta fuisset ministerii eius approbatio apud Corinthios, in quo Dominus se palam demonstraverat: non mirum si tam indigne ferat sibi resisti. Iure quidem suo exprobrare illis potuit quod exprobrat: rebelles scilicet esse Christo. 4. Nam quamvis crucifixus fuit Data opera de abiectione Christi loquutus est, ut subindicaret non aliud in se despici quam quod in ipso etiam Christo despicere promptum esset, quum exinanitus fuerit usque ad mortem crucis. Verum simul ostendit quam absurdum sit crucis humilitatem in Christo despicere, quae coniuncta sit cum incomparabili resurrectionis gloria. Ac si diceret: An ideo minoris aestimabitur a vobis Christus, quod infirmitatem morte sua prae se tulerit? quasi vero coelestis eius vita, qua post resurrectionem vivit, divinae eius virtutis non sit luculentum specimen. Nam sicut caro hic humanam Christi naturam significat : ita nomen Dei pro eius divinitate capitur. Verum hic exo-