21:149 149 VITA CALVINI. 150 serit. Quod et ipse Satanico plane spiritu praedixisse merito videri potest, quum hanc ex Apocalypsi sententiam ea qua caetera consueverat conscientia descriptam illi suo libro praescriberet: Factum est in coelo proelium magnum, Michael et angeli eius pugnantes cum dracone. Vere id quidem, si Cum non pro xardi, sed pro avv accipias. Vix igitur desierant calere infelicis illius cineres, quum de poenis haereticorum quaeri coepit: quibusdam coercendos quidem, sed ultimo supplicio affici iure non posse opinantibus, aliis, quasi de haeresi satis ex Dei verbo liquere non posset et de religionis capitibus omnibus in utramque partem sentire Academicorum more liceat, existimantibus unius Dei esse iudicio relinquendos. Illam opinionem boni etiam nonnulli tuebantur, veriti nimirum ne si aliter sentirent tyrannorum in pios saevitiam accendere viderentur. Istius autem praecipui autores erant Sebastianus Castellio et Laelius Socinus, suam ipsorum causam agentes: iste quidem occultius, ille vero apertius, ut qui sua quadam in sacrorum Bibliorum perversionem praefatione palam verbi divini satis perspicuam autoritatem convellere studuisset, suisque in priorem ad Corinthios Epistolam annotationibus, ut a verbo scripto tanquam imperfecto nos abduceret, diserte scripsisset, Paulum quandam theologiam ea, quam scriptis tradidisset, reconditiorem perfectos nescio quos suos discipulos docuisse. Itaque quum anno MDLIV ineunte Calvinus subscribentibus collegis omnibus copiosam Servetanae doctrinae refutationem edidisset, adiectis etiam rationibus, cur et quatenus a magistratu quoque legitima praeeunte cognitione puniri haereticos oporteret, opposuerunt isti farraginem, partim ex scriptis piorum doctorum depravatis, partim ex fanaticorum quorundam ignoti alioquin nominis schedis consarcinatam, Martini cuiusdam Bellii nomine (is ipse fuit Castellio, quamvis id postea eiurarit) praefationi inscripto, et ementito civitatis [C 3] nomine, in qua editam fuisse hanc farraginem mentiebantur. Huic autem non tantum illo errore, sed multis etiam blasphemiis scatenti libello postea respondi ut ea molestia Calvinum longe melioribus curis, scribendis nimirum eruditissimis in Genesim commentariis intentum, et aliis itidem de quibus dicemus ecclesiae suae depellendis periculis occupatum liberarem. Pergebant enim rebus novandis intenti factiosi: et quamvis rursum secunda Februarii coram senatu solenni promisso sancita esset afivrjuzCa, tamen se ipsis quotidie deteriores evadebant, utrinque valde occupato Calvino, dum et illos pro suo more increpando ad meliorem frugem revocare, et bonos adversus illorum improbitatem confirmare studeret. Nam eo usque processerunt improbi, ut verbum Dei in obscoenas cantiones transformarent, et obvios