20:149 149 1563 SEPTEMB. i 50 tantum christianis sed etiam papisticis, qui Eutychianum illud dogma non sit exsecraturus. Tantum metuendum est a quibusdam aulicis, qui fortassis hanc occasionem arripient ut puerum regem in nos quasi omnibus exsecrabiles incitent, et a circulatoribus quibusdam monachis, qui quoniam a veris pastoribus arcentur passim iam obambulant, ut in tanta pastorum raritate in gregem Domini invadant. Sed tamen omnino spero istos quoque Satanae conatus irritos fore, et sedulo vigilabimus ne quid per negligentiam peccetur. Caeterum quae nunc nobis ex Gallia nunciantur haec sunt: Aiunt omnino fore ut edictum obtineat. Rhotomagi sancita est regis pubertas.7) Inde igitur rex, iam suo iure utens, Lutetiam extremo mense proficiscebatur, cum peditum decem millibus et equitum circiter duobus: ubi speramus fore ut omnia componat, et inde fertur regnum cum copiis peragraturus. Sed puer est, dices. Fateor, quam multa sint metuenda video. Sed in summa quamvis etiam tyrannidem puto tolerata iiorem avaq^ia. Dominus providebit. Magna adhuc multis locis confusio. Varii rumores de perniciosissima coniuratione feruntur. Bellum inter Gallum et Anglum iam exardescit. Quid futurum sit Deus solus novit. Interea constitutum est pastoribus pergere et omnia Deo committere. Lucernae cogi novum militem8) mirum non est, quum nec bellum illud administrari nec rebelles compesci absque externis copiis possint, paucissimi autem ex vetere illo Helvetico exercitu supersint. Itaque quum legerem quod ad Calvinum nostrum de illorum fastu scripsisti, venit mihi in mentem vernaculi cuiusdam nostri proverbii, natos esse superbos ad verbera. Vicerint, mi pater, vicerint isti quantum volent. Sed ut pestem et alia flagella omittam, hoc tibi possum oculatus testis affirmare, in illo nostro proelio restitisse quidem illos fortiter, sed ita fuisse a nostris equitibus ruptos, caesos, attritos, ut vel ipsi diabolo potuerint misericordiam movere. 9) Utinam ergo, si quiescere nolunt, nuquam felicioribus victoriis potiantur. Guisiani iam feruntur in aulam ivisse ut a Rege petant ius sibi adversus Amiralium dici.10) Hoc, 7) De his rebus saepius in praecedentibus. In collectione documentorum quae inscribitur Memoires de Conde Tom. J F. plures habes Regis et Reginae Meras tam ad Parlamentum quam ad Connestabilem scriptas de illo edicto promulaando (p. 311 seqq 553). Cf Lanquet Epp. II. 254. 8) N. 4009. 4018 9) N. 3887. Baum IL App\ 198 ss. Hist. eccl 11.240; L'abatis des Suisses fut merveilleux desquels furent tues 17 Capitaines. 10) Languet d. d. 4. Sept. p. 257: Agitur per quosdam, et praecipue per viduam Ferrariensem matrem Guisiae, de componenda controversia inter Guisios et Castillionaeos . . . .