9:148 et spectatae tum pietatis tum doctrinae Philippum Melancthonem nobis adversarium ingeritl). Altero scripto2) veterem ecclesiam sub Augustini nomine committit nobiscum in certamen. Tertio3), densam phalangem ex vicinis Saxoniae locis instruit: cuius splendore perstringat simplicium oculos, [pag. 22] Caeterum, quia mihi cum homine nullius verecundiae, summae vero loquacitatis negotium est, rogandi mihi sunt lectores, primum ut sermonum circuitu valere iusso rem nudam aspiciant: deinde ut prudentiam ac aequitatem adhibeant in iudicando. Quia favorem apud pios obtinuit Augustana confessio, facere pridem cum sua factione coepit Ioachimus quod solent homines rationibus vacui, ut nobis clypeum autoritatis obtruderet. Ergo si nos a recepto consensu discedere monstraret, se quodammodo credidit coelum obnubilare, vel crassiores nebulas obducere simplicium oculis, quam ut ID ipsa meridie micaret lucis scintilla. Hoc fallaci praeiudicio ut nos gravare desineret, provocavi ad autorem ipsum confessionis, fateor: cuius dicti me non poenitet. Quid autem Westphalus? pro crassa sua barbarie summam victoriae in eo ponere [pag. 23] me iactat, si nobis subscribat Philippus. Cuius mendacii dum ipsum pudeat ne exspectent lectores (ita frontem perfricuit), tantum aestiment quid fidei mereatur foetida garrulitas. Verba sunt:4) De confessione Augustana sic respondeo, verbulum in ea, qualis Ratisponae edita fuit, non exstare doctrinae nostrae contrarium. Si qua in sensu ambiguitas incidat, nullum esse magis idoneum interpretem quam autorem ipsum, cui etiam id honoris pro suo merito facile pii omnes et eruditi deferent. Ad eum si intrepide provoco, quid superest nisi ut putida iaceat Westphali garrulitas? Hinc eliciat, si potest, summam victoriae mihi in unius hominis subscriptione fundatam esse. Nec vero minus sordidae vanitatis est, quod se valde mirari simulat, praeceptori suo hanc aspergi maculam: quum ex Philippi responso ut inter nos conveniat [pag. 24] clarius didicerit, quam ego praedicare ausus sum. 1) Alludere videtur nd epistolam quandam Melanchthoni* olim ad Gorolicium Brunsvicensem datam in qua vir summus de colloquio Marburgensi verba faciens Zwinghwn paulo seve rius taxat. Hanc epistolam Westphalus ad calcem Confessionis Saxonum recudi iusserat. 2) En la seconde partie de son livre . . . . puis en la troisiesme etc. quod omnino falsum est quum Noster de diversis Westphali scriptis agat. Caeterum in edit. principe, plane singulari typothetae errore haec verba: Tertio . . . . oculos, praecedunt illa : Altero . . . . certamen. Alterum quod dicit scriptum Collectanea sunt sententiarum Augustini iam a. 1555 editae, sed ut videtur Nostro tardius cognitae. De quibus vide Prolegomena. a) Tertium scriptum est Confessio fidei ministrorum Saxoniae inferioris a. 1557 a Westphalo edita de qua plura diximus in Prolegomenis. 4) Mes paroles sont.