52:148 Graecis dicitur: sed huic loco prior sensus melius quadrat, ut sit quasi aucupium: ac si diceret: Non abusus sum evangelio ad lucri captandi occasionem. Quoniam autem tot habet flexuosos recessus hominum malitia ut saepe avaritia et ambitio lateant: ideo Deum testem advocat. Ponit autem hic duo vitia, a quibus dum se immunem fuisse testatur, debere a Christi servis aliena esse admonet. Ita si germanos Christi servos a fictis et adulterinis velimus discernere, ad hanc regulam exigendi sunt. Et quisquis probe Christo servire volet, ad eandem quoque regulam formare sua studia debet, suasque actiones. Quia ubi regnat avaritia aut ambitio, sequuntur innumerae corruptelae, ac totus homo in vanitatem effluit: duo enim sunt isti fontes ex quibus manat totius ministerii corruptio. 7. Quum possemus in pondere. Quidam exponunt, quum possemus esse oneri, id est, vos gravare sumptibus: sed contextus postulat, ut TO j3ap> pro autoritate sumatur. Dicit enim Paulus se adeo abfuisse ab inani pompa, a iactantia, a fastu, ut legitimo etiam iure suo cesserit, quod ad vendicandam autoritatem pertinet. Nam quum esset Christi apostolus, maiore quadam reverentia excipi merebatur: atqui ab omni dignitatis specie abstinuerat ac si gregarius aliquis fuisset minister. Hinc apparet quantum ab elatione alienus fuerit. Ubi nos vertimus mites, vetus interpres reddidit, Fuimus parvuli: sed illa quam posui lectio apud Graecos magis recepta est. Utrumvis tamen legas, noa dubium quin voluntariam submissionem commendet. Quemadmodum si nutrix. Hac similitudine duo membra comprehendit quae attigerat: quod scilicet nec gloriam nec lucrum apud Thessalonicenses quaesierit. Mater enim in alendo infante nullum imperium, nullam dignitatem prae se fert. Talem se fuisse Paulus memorat, qui honore sibi debito sponte abstinens placide se et modeste ad quaevis officia demiserit. Secundo, mater in liberis suis educandis rarum quemdam et mirificum amorem demonstrat: quia nullis parcit laboribus ac molestiis, nullam sollicitudinem refugit, nulla assiduitate fatigatur, suumque adeo sanguinem hilari animo sugendum praebet. Hoc modo Paulus se ita erga Thessalonicenses affectum fuisse praedicat, ut propriam vitam in eorum bonum impendere paratus fuerit. Hoc certe non sordidi aut avari, sed gratuito amantis erat: et hoc in clausula exprimit, propterea quod cari nobis facti estis. Interim memoria repetendum, quicumque inter veros pastores censeri volunt, debere hunc Pauli affectum induere, ut pluris salutem ecclesiae habeant quam suam vitam. Nec privati commodi studio ad officium agantur: sed sincero eorum amore, quibus se coniunctos et obstrictos esse sciunt.