51:148 sanctitatem electi sunt. Causa certe non est posterior suo effectu. Ergo electio a iustitia operum non pendet, cuius ipsam esse causam testatur hic Paulus. Praeterea hoc membro significat electionem non dare licentiae occasionem hominibus: quemadmodum impii blasphemant, vivamus secure ut libuerit : nam impossibile est nos perire si electi sumus. Paulus autem reclamat, perperam separari vitae sanctitatem a gratia electionis: quia eosdem vocat Deus et iustificat quos elegit. Quod autem olim Cathari, Coelestini et Donatistae ex his verbis inferebant, posse nos in hac vita perfectos esse, nihil habet ponderis. Haec enim est meta, ad quam toto vitae curriculo contendimus. Itaque nunquam ad eam pertingemus, nisi confecto nostro stadio. Ubi sunt qui praedestinationis doctrinam horrent ac fugiunt, tanquam inextricabilem labyrinthum: imo qui non modo inutilem, sed prope noxiam existimant? Atqui nulla est pars doctrinae utilior: modo rite et sobrie tractetur, nempe qualiter hic tractatur a Paulo, dum in ea immensam Dei bonitatem considerandam nobis proponit, et ad gratiarum actionem incitat. Hic enim verus fons est unde haurienda est divinae misericordiae cognitio: quia ut in aliis omnibus tergiversentur homines, electio illis os obstruit, ne quid sibi arrogare ausint vel queant. Sed meminerimus quorsum hic de praedestinatione Paulus disputet, ne alios fines in disputationibus nostris spectando, periculose erremus. In conspectu suo per caritatem. Sanctitas in conspectu Dei est purae conscientiae: quia non decipitur externo fuco ut homines, sed fidem respicit, hoc est cordis veritatem. Dilectionis nomen si ad Deum referas, sensus erit, Deum solo erga humanum genus amore fuisse inductum ut nos eligeret. Mihi tamen magis placet cum propinquiore coniungi, ut denotet perfectionem fidelium in caritate sitam esse: non quia Deus requirat solam caritatem, sed quia probatio sit timoris Dei et obedientiae erga totam legem. 5. Qui praedestinavit. Quae sequuntur, adhuc magis augent commendationem divinae gratiae. Diximus in quem finem Paulus tam sedulo inculcaret Ephesiis Christum, gratuitam in eo adoptionem, et aeternam electionem quae praecessit. Verum quia nullus est locus in quo magnificentius praedicetur Dei misericordia, dignus est quem in primis observemus. In hoc membro tres salutis nostrae causas exprimit: quartam paulo post subnectet. Causa efficiens est beneplacitum voluntatis Dei: causa materialis est Christus: causa finalis, laus gratiae. Nunc videamus quid de unaquaque dicat. Ad primam pertinet hoc totum complexum: Deus in se ipso secundum beneplacitum voluntatis suae praedestinavit nos in adoptionem et gratos habuit sua gratia. In verbo praedestinandi iterum ordo no-