50:148 solute et libidinose viventes, alii contentiones et certamina exercentes inter se, eius reprehensionem non curabant. Neque enim in corpus ipsum ecclesiae competebat oratio: sed in membra quaedam morbi d a et seiniputria. Ideo nunc liberius asperitati indulget: quia negotium illi est cum privatis hominibus, non toto populo: deinde cum eiusmodi hominibus, apud quos humanitate et lenibus remediis nihil se profecturum sentiebat. Post transactum apud eos sesquiannum, secundo eos inviserat. Nunc tertio se venturum denuntiat: ac tres suos adventus ad convincendam eorum contumaciam instar trium testium fore dicit. Citat legem de autoritate testium, non genuino quidem et literali (ut vocant) sensu: sed per anagogen aut similitudinem, suo instituto eam accommodans. Verbum, inquit, legis est, standum esse duorum aut trium testimonio in finiendis controversiis. Nam verbum stabiliri est de re ipsa pronuntiari, ut lis finiatur. Ego quidem unus sum: sed tertio adveniens, trium testium habebo autoritatem. Vel, tres mei adventus trium testimoniorum loco erunt. Triplex enim labor pro illorum salute sumptus et tribus diversis temporibus approbata eius constantia tres homines non immerito valebant. 2. Praedixi et praedico. Nihil toties amicae et placidae monitiones profuerant. Ergo ad durius remedium se convertit: quod iam illis coram verbis minatus fuerat. Quum videmus eum tam praecise agere, ne dubitemus illos mirum in modum indomitos fuisse ac praefractos. Patet enim ex eius scriptis quanta fuerit alioqui mansuetudine, quam indefessa tolerantia. Verum ut multa ignoscere et sufferre boni est patris: ita stulti est ac liberorum saluti male consulentis non adhibere in tempore severitatem et clementiam rigore temperare. Satis experimur, nihil esse perniciosius dissoluta indulgentia. Proinde lenitate utamur, dum licet, et quidem gravi et moderata: austerius, ubi necesse erit, nos geramus. Sed quaeritur cur sibi permiserit apostolus, privata quorundam delicta sic palam traducere, ut homines ipsos propemodum digito notet. Respondeo, nunquam id fuisse facturum si occulta fuissent peccata. Verum quum manifesta essent omnibus, et usque ad perniciosum exemplum divulgata: non debuit autoribus publici offendiculi parcere. Quaeritur secundo, quale genus correctionis inflicturum se illis minetur: quum verbis acerbius vix possit eos castigare. Ego non dubito quin excommunicatione se vendicaturum adversus eos intelligat. Quid enim magis horrendum quam resecari a Christi corpore, ex regno Dei exterminari, et Satanae tradi in excidium, nisi resipiscas? 3. Quandoquidem experimentum. Duplex elici sensus potest ex his verbis. Prior est: Quandoquidem probare vultis, loquar ne a me ipso, an Chris-