5:148 ignorasse, qui in Alexandro ad hunc modum tradit: Praefectis praetorio senatoriam addidit dignitatem, ut viri clarissimi et essent et dicerentur: quod antea vel rarum fuerat, Tel omnino non fuerat, eousque ut si quis imperatorem successorem praefectum praetorio dare vellet, laticlaviam eidem per libertum submitteret. Alexander autem ideo senatores esse voluit praefectos praetorio, ne quis non senator de romano senatore iudicaret. Addendum postremo et illud ex Iulio Capitolino, Caesares praefectis suis osculum dare solitos honoris causa. Eo paulatim pervenerat potestas, militaris primum, deinde res civiles amplexa, quas libera iurisdictione et sine provocatione administrabat, ut non dubitaverint plerique ex eo gradu adspirare ad imperium, et Philippo etiam successerit. Hoc etiam argumento eius officii magnitudinem coniicere possumus, quod quum Gordianus nepos summa omnia in Misitheum socerum deferre vellet, tantum non imperii participem, nihil [pag. 142] habuit praefectura maius. Nostris hominibus non aliter possum repraesentare, quam si quis Constabularii officium cum Cancellariatu iungat. Haec pluribus quam statueram. In cuius verba principes iuramentum faciant] Id est, in cuius verba consentiant, et quasi iureiurando conspirent, Nerone scilicet verba praeeunte, ipsis autem in verba concepta iurantibus. Sic Acron et Porphyrio accipiunt illud Horatii in Epodis: Quum tu magnorum numen laesura deorum, In >erba iurabas mea. Huius etiam loquutionis significationem evidenter ostendit Livius libro VII.: Et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba, iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. Is autem qui alteri verba concipit, dicitur in verba adigere. Ibidem Livius, Pavidus, inquit, tribunus adiurat in quae adactus est verba. Gellius libro XVI.: Quum delectus antiquitus fieret, et milites scriberentur, in iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in haec verba. Tacitus : Imminere Narbonensi provinciae in verba Vitellii adactae ete. Eadem ratione dicitur iurare in nomen principis, et iurare in leges. Cui redderetur antiquum illud saeculum] Quod illo saeculo aureo, suopte ingenio adeo probe viverent homines, ut nihil legibus opus haberent, ut post Hesiodum omnes fere poetae canunt. Hinc pro moribus principum nunc aurea vocant saecula, nunc ferrea. Vergilius : Redeunt Saturnia regna. Item : Et toto surget gens aurea mundo. Et libro VI. Aeneidos: Augustus Caesar divum genus aurea condet Saecuia.