21:148 ut apud populum ipsum audirentur, quum de lege a populo lata abroganda ageretur. Quamobrem in eam sententiam animis non mediocriter commutatis itum est, ut suspenso illo diacosiorum decreto statueretur, petendum esse a quatuor civitatibus Helveticis iudicium, nec interea praeiudicium ullum fieri receptis legibus oportere. Sic discussa potius quam sedata fuit haec tempestas, quam illi praeter spem omnem a Calvini capite aversam in Farelli caput e re nata convertere tentarunt. Farellus enim mense Martio morbo illo tam gravi conflictatus, simulatque per valetudinem licuerat Genevam properans, peracerbe factiosos pro concione partim causa ipsa, partim aetate et vetere sua quadam apud illos *) autoritate fretus increparat. Ipsi vero factam sibi iniuriam querentes diem illi Neocomum reverso dixerunt, impetratis a senatu ad Neocomenses literis, ut Farellum ad diem condictam adesse paterentur. Venit igitur Farellus, nec a periculo aberat, clamitantibus factiosis dignum esse qui in Rhodanum abiiceretur, quum ab uno ex civibus cordato iuvene admonito primum Perrino videret etiam atque etiam, ne quid detrimenti communis veluti civium parens Farellus acciperet, tum adiuncto sibi altero etiam integro iuvene et socio, commonefactis caeteris quos bene affectos noverant,2) sese in curia Farello sistente ibique concurrente magna urbis parte, attoniti ac de se ipsis iam solliciti accusatores audito Farello culpam ipsi sunt deprecati. Ita paene totus hic annus adversus improbos tum pro doctrina, tum pro disciplina concertando consumptus fuit: prospero tamen ubique exitu, si vulnus excipias, quod non Anglia modo, sed Christianae omnes ecclesiae Eduardi religiosissimi Regis intempestiva morte acceperunt. Et tamen eo ipso3) Calvinus scribendo etiam intentus egregios illos ia Ioannem commentarios emisit. Liceat hic nobis et utinam immerito testari de Serveto, quod de gemino monstro, Paulo Samosateno videlicet et Ario Alexandrino, veteres illi patres experientia ipsa edocti scripserunt, ab iis nimirum primum orta incendia, quibus omnes orbis christiani ecclesiae postea paene deflagrarunt. Sumptum enim optimo iure Genevae de Serveto supplicium, non ut de sectario quodam, sed tanquam [fol. III. 3] de monstro ex mera impietate horrendisque blasphemiis conflato, quibus totos annos triginta tum voce tum scripto coelum ac terram infecerat, ne nunc quidem dici potest quantopere Satanae rabiem exacerbarit exorta flamma quae Poloniam primum, inde Transsylvaniam et Ungariam corripuit, et utinam non longius perva- 1) apud Genevensem civitatem (rece.) 2) tum adiuncto . . . . noverant om. 3) add. tempore.