20:148 observando nostro fratri Gualtero de libelli illius translatione, quam scio fore Amiralio gratissimam. Quidquid in ea sumptuum factum erit, ubi me certiorem feceris, resarcietur. Gaudeo te meliuscule valere et Dominum rogo ut te totum nobis restituat. Iam ereptus nobis est vir ille incomparabilis D. Martyr. Subsequutus est D. Musculus. 2) Utinam nos respiciat Dominus in suis organis, quae quam rara sint nunquam nisi illis amissis sentiemus. Calvinus noster a calculo liberatus ad tempus, iam totum mensem cum podagra luctatur, ita afflicto corpusculo ut nunquam illum aspiciam (aspicio autem quotidie) quin consolatione egeam. Subscriptoris illius,3) de quo ad me scribis, impudentiam non possum satis mirari. Utrum enim turpius est vel subscripsisse ei doctrinae quam nemo paene ignorat ipsum clam semper fovisse, an vero aliis suasisse quod ipse non probet? Sed mihi magis etiam displicet nostrorum tarditas. Quid enim hic longo consilio opus est quum de scelere satis constet? Et quod ad me attinet, nunquam illum existimo haec ausurum fuisse, nisi sibi tempestive de remedio prospexisset. Ac proinde vix quidquam unquam aliud accidisse puto in his regionibus quod minus dissimulari debeat aut maiori contentione sit urgendum: quoniam alioqui ita serpet malum ut brevi nullum remedium patiatur. Scripsi his diebus tumultuarie duas responsiones, unam adversus peritissimum apostatam Balduinum,*) qui nunc in Flandria ecclesias a fundamentis eruit, alterum ad Castellionis accusationes.5) Utramque ad te mitto, sed illam inprimis depravatis8Ime excusam. Tu leges quum libebit. Ibi videbis quod monstrum tamdiu aluerint Basilienses fratres, quibus hanc ipsam ob causam responsum meum dicavi, ut tandem intelligant quid cum sua ista mollitie proficiant. Nam si haec monstra in nostris visceribus fovere diutius constitutum est, nemo non videt quorsum sit res evasura. Quod de Brentiano catechismo 6) monuisti recte fecisti, mi pater, et paternam tuam in Gallicas ecclesias benevolentiam pro tuo more testatus es. De qua tibi, sicuti par est, omnium nomine gratiam habeo. Rogandus est Dominus inprimis ne satanicis istis furoribus aditus patefiat. Nos sedulo fratres admonuimus. Et hoc tibi audeo Dei benignitate fretus polliceri, mi pater, vix aut ne vix quidem inventurum illum in Gallicis ecclesiis, non 2) Obiit Bernae a. d. III. Cal Sept annum agens sextum supra sexagesimum. 3) Sulzeru 4) Besponsio ad Fr. Balduini Ecebolii apostatae calumnias. Gen. 1563. 12. {Tract, theol II. 199. Heveling p. 39.) 5) N. 3976. 6) N. 4009.