52:147 147 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES I 148 quum essent Thessalonicensibus comperta, satis firmum habebant fidei suae fundamentum. 4. Quemadmodum probati. Altius etiamnum conscendit: nain Deum apostolatus sui autorem citat. Atque ita ratiocinatur, Deus quum mihi hoc munus iniunxit, mihi testimonium reddidit fidelis servi: non est igitur quod de fide mea dubitent homines, quam sciunt Deo probatam. Non gloriatur tamen Paulus se probatum fuisse quasi talis a seipso fuerit: neque enim quid a natura habuerit, hic disputat : nec propriam virtutem cum Dei gratia in certamen committit: sed tantum dicit, sibi non aliter quam fido et probato servo commissum fuisse evangelium. Probat autem Deus quos sibi ad arbitrium suum formavit. Non quasi hominibus. Quid sit hominibus placere, dictum est in Epistola ad Galatas (1, 10): et hic locus quoque optime ostendit. Nam Paulus Deo et hominibus placere tanquam res oppositas inter se confert. Deinde quum dicit, Deo qui probat corda: significat eos, qui captant hominum gratiam, non duci recta conscientia, nec quidquam agere ex animo. Sciamus ergo hoc veris evangelii ministris debere esse propositum, ut Deo sua studia impendant, idque faciant ex animo, non externo aliquo mundi respectu: sed quia conscientia hoc rectum et aequum esse dictat. Ita fiet ut non studeant placere hominibus: hoc est nihil ambitiose agant in hominum gratiam. 5. Neque enim unquam in sermone adulationis fuimus, quemadmodum nostis, neque in occasione avaritae: Deus testis. 6. Nec quaesumus ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. 7. Quum possemus in pondere esse tanquam Christi apostoli, facti tamen sumus mites in medio vestri, perinde ac si nutrix aleret filios suos. 8. Ita erga vos affecti, libenter voluissemus distribuere vobis non solum evangelium Dei, sed nostras ipsorum animas, propterea quod cari nobis facti estis. 5. Neque enim unquam. Non sine causa toties repetit scire Thessalonicenses vera esse quaeeumque narrat. Nullum enim certius testimonium quam eorum experientia quibuscum loquimur. Et hoc ipsorum maxime intererat, quia non alio consilio refert Paulus quam integre versatus sit, nisi ut sua doctrina plus reverentiae obtineat in aedificationem fidei eorum. Est autem proximae sententiae confirmatio: nam qui placere hominibus cupit, necesse est ut se turpiter in adulationem flectat. Qui autem serio et recto animo in officium intentus est, procul ab omni assentationis specie aberit. Quum addit, neque in occasione a v a r i t i a e , significat se nihil privati lucri venatum esse apud eos docendo. Ilpocpaatc tam occasio quam praetextus