30:147 147 HOMILIA LVII. 148 proborum vicem et exitium impendens immerentibus. Dominus noster Iesus Christus dixit Noachi temporibus illa fuisse hominum studia, ut domos splendidas aedificarent, genio indulgerent, luxu diffluerent, interea dum Noachus magno labore arcam struebat : et mundi praedictum exitium imminens sine dubio lugebat. Quare Davidem nos oportet imitari, dicentem se saepe in lacrymas pro inimicorum salute effusum, quum praesertim illos Deum offendendi finem nullum facere conspiceret: et quum improbos homines veluti amentes conspiciemus sibi delicias facere adversus Deum insurgentes, nullum finem faciamus flendi et imminentem illis condemnationem lugendi: non tantum quod suis peccatis Deum provocent: sed quod creaturas ad imaginem Dei factas eo amentiae devenire conspiciamus, et sua pervicacia tantum exitium in se accersere quod nos horrere oporteat, quum in oculos incurrit. Superest vero ete. HOMILIA LVIL CAP. XVI. 1. Dixitque Dominus ad Samuelem: Usque quo tu luges Saul, quum ego proiecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis eius mihi regem. 2. Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni. Nondum ad regni Saulis finem pervenimus, et nihilominus tamen hic videmus Deum de successore populo suo providisse, licet nondum illum in regni possessionem esset missurus. Et supra vidimus etiam eadem ratione Saulem, non statim postquam a Deo per Samuelem esset rex designatus in sedem regiam evectum fuisse: sed aliquamdiu in abiecta illa et humili conditione in qua privatus in aedibus paternis vixerat remansisse, et ut bubulcum et agricolam terram coluisse. Idem et Davidi hoc loco contigisse docemur. Neque enim primo quoque tempore unctio ipsius suum effectum sortita est: sed servo fideli suo Samueli Deus indicare voluit, se non ideo quod Saulem reiecerat populi sui curam omnem abiecisse, neque oblivioni tradidisse, ac proinde neque propterea fore conditionem ecclesiae deteriorem. Atque hic est verborum illorum sensus, Deum Israelis non mentiturum, neque etiam poenitentia ductum iri. Quaecumque igitur conversiones commutationesque rerum accidant, tamen earum eventum ita moderaturum Deum sciamus, ut suorum semper recordetur