20:147 147 EPISTOLAE 4018.4020 H$ sibi pro more suo consulit senatus vester, ac omnibus aliis perditis suam ditionem fore salvam putat. Ignosce si asperius loquor, quia hactenus ne minimum quidem signum dedit eius sollicitudinis quam temporum necessitas flagitabat. Queruntur certe Bernates in consultationibus nunquam apparuisse studium aliquod publicae salutis. Hodie, si Sabaudo reddantur tres praefecturae, undique obsessi procul ab auxilio facile opprimemur. Neque enim contentus hac parte erit Sabaudus, sed eam recipere non dubitat quo melior sit bellandi conditio. Etsi autem in extremum discrimen adducti sumus, non tamen postulo nos respici, sed tantum communis periculi haberi rationem. Iterum ignosce : donec aliter se gerant vestri homines, nihilo magis quam stipites eos malis nostris affici credam. Sed Deus ita nos destitui ab hominibus patitur, ut discamus mentes nostras ad ipsum dirigere et in eo ha* bere defixas. Vale, ornatissime vir et mihi honorande frater. Dominus te diu servet incolumem, spiritu suo regere pergat laboresque tuos benedicere. Salutem multam precor omnibus collegis. Genevae 9. Septembris 1563. Iohannes Calvinus tuus. Ionvillaeus tuus reverenter et ex animo te salutat. 4019. BEZA BULLINGERO. Gualteri translatio apologiae pro Admiratio. Ipsius libelli contra Balduinum et Castalionem. Brentii Catechismus. Helvetii milites in Gallia, et alia eodem pertinentia. (Ex autographo Cod. Genev, 118, fol. 168.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando Tigurinae ecclesiae pastori. Tiguri. Tandem mihi redditae sunt tuae literae !) quas 8 Augusti ad me dederas. Gratiam tibi habeo et reiicerent si inde bellam oriretur. Sed omnes responderant se semper paratos fore ad propulsandam vim si quam conetur Sabaudus inferre. Cf. Buchat VII. 17 seqq. 4019.1)N. 4004.