52:146 evangelium Dei, cum multo certamine. 3. Nam ex* hortatio nostra non ex impostura, neque ex immunditia, neque in dolo: 4. sed quemadmodum probati fuimus a Deo ut crederetur vobis evangelium, sic loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra. 1. Ipsi enim nostis. Nunc omisso aliarum ecclesiarum testimonio, in memoriam revocat Thessalonicensibus quae ipsi experti erant: ac fusius exponit qualiter se gesserit apud eos, et similiter alii duo collegae: quia hoc plurimum habebat ponderis ad confirmandam eorum fidem. Nam hoc consilio suam integritatem praedicat, ut Thessalonicenses se non tam ab homine mortali quam a Deo ad fidem fuisse vocatos agnoscant. Dicit ergo suum ad eos ingressum non fuisse inanem, ut ambitiosi homines multum pompae ostendunt, quum nihil habeant solidi: nam inane actuoso hic opponit. Probat hoc duobus argumentis. Prius est quod Philippis persequutionem et ignominiam sustinuerat. Alterum, quod Thessalonicae magnum certamen paratum erat. Scimus ignominia et persequutionibus debilitari, adeoque penitus frangi hominum animos. Divinum itaque opus fuit, quod Paulus variis malis et ignominia affectus, quasi integer, magnam et opulentam urbem aggredi non dubitavit, ut eius populum Christo subiugaret. In hoc ingressu nihil cernitur quod vanam ostentationem redoleat. In secundo membro eadem vis divina inspicitur: neque enim cum applausu aut favore munus suum obiit, sed opus fuit acriter luctari. Interea stetit firmus ac imperterritus: unde apparet, manu Dei fuisse suffultum. Nam hoc significat, quum dicit se fi d u* ciam sumpsisse. Et sane si omnes istae circumstantiae diligenter expendantur, negari non potest quin magnifice Deus suam illic virtutem exseruerit. Quantum ad historiam pertinet, petenda est ex Actorum capite 16 et 17. 3. Nam exhortatio nostra. Alio argumento Thessalonicenses in suscepta fide confirmat: quod scilicet fideliter ac pure in verbo Domini instituti fuerint: suam enim doctrinam omni deceptione et immunditia vacuam fuisse asserit. Atque ut tollatur omnis huius rei dubitatio, conscientiam eorum testem advocat. Tria porro, quae commemorat, sic videntur posse distingui: ut i m p o s t u r a ad ipsam doctrinae substantiam referatur, i m m u n d i t i e s ad animi affectum, dolus ad modum agendi. Primo itaque delusos fuisse aut fallaciis circumventos negat, quum genus doctrinae amplexi sunt a se traditum. Suam deinde integritatem praedicat, quod nulla impura cupiditate, sed sincero tantum affectu inductus, ad eos venerit. Tertio, quod nihil fraudulenter aut malitiose egerit: sed potius simplicitatem exhibuerit dignam Christi ministro. Haec 10