51:146 dicando eos armare, ne fidem suam concuti sinerent a pseudoapostolis: quasi dubia esset ipsorum vocatio, et alia salutis ratio quaerenda. Simul autem docet in quo consistat plena salutis certitudo, nempe quum Deus per evangelium nobis suum amorem patefacit in Christo. Verum quo maior confirmatio accedat, ad primam causam eos revocat, et quasi fontem: nempe aeternam electionem Dei, qua, nondum nati, adoptamur in filios: ut sciant aeterno Dei et immutabili decreto se salvos fuisse factos, non fortuito aliquo casu aut repentina occasione. Verbum autem benedicendi hic varie accipitur prout vel ad Deum refertur, vel ad homines. Reperio autem quadruplicem significationem in scriptura. Nostra erga Deum benedictio laudis est, dum eius beneficentiam praedicamus. Deus autem nobis dicitur benedicere, quum felicem rebus nostris dat successum et nos sua beneficentia prosequitur, ita ut bene et prospere sit nobis. Ratio est, quia solo eius nutu beati sumus. Ideo notanda est loquutio, qua eleganter exprimit quantum subsit virtutis in solo eius verbo. Homines sibi mutuo benedicunt precando. Sacerdotalis benedictio erga ecclesiam et unumquemque fidelium ultra precationem hoc quoque habet, quod testimonium et quasi pignus est divinae benedictionis. Quia haec legatio sacerdotibus est commissa, ut benedicant in nomine Domini. Paulus ergo hic Deum benedicit laudis confessione, quia nos b e n e d i x e r i t , hoc est locupletaverit omni benedictione vel gratia. Non repugno Chrysostomo quin epithetum s p i r i t u a l i s contineat tacitam antithesin inter mosaicam et Christi benedictionem. Lex enim habuit suas benedictiones, sed perfectio non est nisi in Christo: quia hic perfecta est revelatio regni Dei, quae nos recta in coelum ducit. Proinde nihil opus figuris, ubi eorpus ipsum est exhibitum. Quum dicit in coel e s t i b u s , non multum refert subaudias locis an bonis. Tantum voluit indicare praestantiam gratiae, quae per Christum nobis confertur, quia scilicet non in mundo, sed in coelo et vita aeterna nos faciat beatos. Habet quidem religio christiana (ut alibi docet, 1. Tim. 4, 8) promissiones non futurae vitae modo, sed etiam praesentis. Scopus tamen est spiritualis felicitas : sicuti Christi regnum est spirituale. 10