50:146 sua ulna (quod aiunt) alios metiebantur. Nam hoc improbis solenne est, quidquid facturi essent, si daretur facultas, in servos Dei impudenter torquere. Cogitur ergo Paulus, ut crimen impudenter confictum a se depellat, eorum quos misit integritatem tueri: nam si quid peccassent, fuisset ei imputatum. Nunc quis miretur in eleemosynis tam fuisse circumspectum, qui tam iniquis iudiciis, postquam omnia caverat, premebatur ? Caeterum eius persona nobis sit exemplo, ne tam novum aut intolerabile nobis videatur, si quando ad similes calumnias respondendum sit. Imprimis autem sit haec nobis religiosae cautionis admonitio: ne quam maledicis ansam praebeamus. Videmus enim non satis esse, si fidem nostrae integritatis faciamus: nisi tales deprehendantur, quorum usi fuerimus opera. Quare delectus habendus est non levis neque perfunctorius, sed exquisitae diligentiae. 19. Rursum arbitramini. Quoniam anxie prae aliis excusare se interdum solent qui sibi male sunt conscii: verisimile est, id quoque versum fuisse in calumniam, quod superiore epistola incubuerat Paulus in defensionem sui ministerii. Deinde hoc vitiosum est in servis Christi, de sua existimatione nimis esse sollicitos. Has igitur duas calumnias ut repellat, primum testatur, se in conspectu Dei loqui, quem malae conscientiae semper reformidant. Secundo, asserit non tam sui rationem se habere quam illorum. Per infamiam et bonam famam incedere, adeoque exinaniri paratus erat: sed utile erat Corinthiis ipsum retinere existimationem quam merebatur, ne vilesceret eius ministerium. 20. Nam metuo. Declarat qualiter pertineat ad ipsorum aedificationem, suam integritatem vendicari: nam eo quod in contemptum venerat, multi quasi excussis habenis lasciviebant. Reverentia autem causa illis fuisset resipiscentiae: quia eius monitionibus auscultassent. Timeo, inquit. Timor hic ex amore erat: nam nisi illi curae fuisset ipsorum salus, facile id totum neglexisset, ex quo nihil privati commodi captabat: nam alioqui timetur offensio, qmv damnosa fore prospicitur. Et reperiar a vobis. Secundus timor, ne severius agere cogatur. Hoc vero non amoris modo, sed etiam indulgentiae signum, refugere severitatem et lenioribus remediis studere. Perinde est ac si diceret: Quod nunc de asserenda mea autoritate contendo et in obedientiam reducere vos conor: id facio ne in vestram contumaciam durius sit animadvertendum, si venero, et nihil in vobis deprehendero correctionis. Ergo suo exemplo docet moderata semper remedia quaerenda esse pastoribus, quibus vitia corrigant, priusquam ad praecisam severitatem ferantur: et simul monendo et obiurgando antevertendum esse ultimum rigorem. 10