30:146 missum, etsi propheta erat: Deumque voluisse ut quod Saul officium neglexerat, ipse Samuel impleret. Tandem dicitur Samuel abiisse in "Ramatha, et non vidisse ultra Saulem usque ad diem mortis suae, verumtamen luxisse illum, quoniam Dominum poenituisset, quod constituisset regem Saul super Israel. Samuelem verisimile est comitatum Saulis deseruisse, ne videretur vanis illum comminationibus terrere voluisse: sed potius ut decretum irrevocabile esse demonstraret. Ita recedens a Saule propheta palam testatum fecit se tanquam Dei le* gatum ipsum coarguisse, et ut habebat in mandatis a Domino poenas minatum esse. Tali constantia¡í praeditos esse oportet Dei servos, quibus divini verbi commissa est praedicatio : ne peccatores veluti per transennam de peccatis arguant, et deinceps ipsis adulentur: quemadmodum plerosque videas egregie simulantes viros probos et fortes in docendo et arguendo, qui peccantem quidem admonebunt: sed, si perseverantem in peccatis viderint, dissimulent et adulentur. Atqui hoc est in Deum ipsum peccare, et ipsius maiestatem irridere. Sane peccatores de peccatis admoneri par est, et si convertantur ipsorum peccata perpetua sunt oblivione obliteranda, immo et ipsis animi addendi spesque facienda nunquam illa ipsis exprobranda. Sed si contra Deus iusto iudicio persequitur peccatores, qui admoniti quidem resipiscentiam simulent, sed ad ingenium subinde revertantur, hunc Dei contemptum manifestum ipsius suos servos odisse et persequi oportet. Quare Samuelis hac in parte laudandam constantiam sciamus, quod non semel aut iterum tantum Sauli declararit esse ipsum a Deo reiectum : sed quod eum deseruerit et tanquam deploratae salutis hominem reliquerit. Quod autem adiicitur luxisse ipsum Saulem, quod regia dignitate depulsus a Domino fuisset, declarat Samuelem ab omni ambitione fuisse alienissimum: vidimus enim Saulem in Samuelis locum substitutum. Atqui ut sunt homines honoris cupidi, si quis aliquem in locum suum substitutum viderit, fieri non potest quin quodam stomacho moveatur. Sed quod Samuel Saulem luget, satis declarat ipsum neque honoris aut dignitatis cupidum, neque primariae in reliquos autoritatis appetentem, aut laudis avidum. Sponte enim cessit, et libenter de dominatore factus est subiectus. Idcirco itaque Saulis casum non lugere non potest, quod reiectum et reprobatum illum a Domino cognoscat. Saul contra non legitur idem de Samuelis discessu a se fecisse, verum potius callum obduxisse, et obduruisse instar belluae, et in eam rabiem conversus ut adversus ipsum Deum insurrexerit, et sibi tandem manus et ultimum exitium attulerit. Hinc admonemur exsultantibus et triumphantibus improbis hominibus, nobis potius flendum et gemendum non tantum peccata nostra agnoscentibus, sed im- 10