21:146 constituendis senatoribus edicta (quo tamen argumento boni etiam sibi tanto melius deinde consuluerunt , ita illis etiam favente Domino*) refixerint, nonnullos senatu moverint, peregrinis exsulibus a quibus se metuere dicebant arma omnia, exceptis si quando urbe egrederentur ensibus, ademerint, adeo ut nihil aliud superesse videretur, quam ut, quum omnia in potestate haberent, quae toties agitaverant facile exsequerentur. Occasionem autem turbarum alteram quoque Satan tunc obiecit. Vetus enim ille sacrae triadis, id est omnis verae deitatis hostis, adeoque monstrum ex omnibus quantumvis rancidis et portentosis haeresibus conflatum, Michael Servetus, postquam aliquot annis huc et illuc medicinam faciens oberrasset, tectusque Michaelis Villanovani nomine illas2) blasphemias sparsisset, edito tandem Viennae Allobrogum spisso volumine3) (cuius excusor fuit Arnolletus quidam Lugdunensis typographus, corrector autem, ut in illis officinis vocant. Gulielmus quidam Guerotius, factiosis Genevensibus pridem deditus, sed paucis ante mensibus ut scortationis et aliorum flagitiorum poenas vitaret Geneva Lugdunum profectus): eo inquam edito blasphemiarum pleno volumine Servetus, eoque nomine4) in carcerem Viennae coniectus, ac inde mox nescio quibus artibus elapsus Genevam fato quodam venerat, alio procul transiturus, nisi Dei providentia factum esset, ut mox5) agnitus Calvino (cui ille iampridem bene notus erat),6) magistratum admonente, carceri fuisset mancipatus. Quae certamina tum quantisque de rebus suscepta fuerint, ex edito libro percipi plenissime potest. Fuit autem horum omnium iste exitus, ut tandem perditus ille (cui etiam factiosorum unus tum praetoris assessor in aurem insusurrasse quiddam credebatur, quo malum perdito homini animum obfirmaret) a vana illa sua confidentia proditus, impietatis et infinitarum blasphemiarum ex omnium etiam Helveticarum ecclesiarum sententia damnatus, XXVII. Octobr. nullo edito poenitentiae signo 7) infelix vivus cremaretur. Sed et Farellus eodem anno eousque vi morbi fractus ut a Calvino, qui Neocomum ad eum visendum venerat, pro mortuo relinqueretur, vitae postea praeter spem omnem restitutus ecclesiam mox recreavit. Ita plane inter spem et metum, terminante tamen dolorem laetitia, annum hunc eatenus exegimus. Ecce enim, dum haec in Serveti causa agun- 1^ Verba parenthesi inclusa om. recenti. 2) horrendas multas eaedem 3) titulum add. recenti* 4) eoque nomine om. 5) add. a quodam. 6) verba parenthesi inclusa om. rece. 7) add. frustra supplicii gravitatem deprecante pastorum collegio. 10