20:146 cumveniret. Magna igitur strages fuit edita. Ex eo tempore bombardis duntaxat pugnatum fuit donec pulvis deficeret. Quod quum Anglos lateret ad deditionem sunt compulsi. Nunc bellum recrudescere certum est. Ultro enim et citro captivi tenentur legati contra ius gentium. En cur res suas gestas vicini vestri ebuccinent. A copiis quas nunc Lucernae conscribi admones nostri sibi non metuunt. Quid enim si contra hostes armentur? Nam Regis consilio displicuit milites in Germania ipsorum sumptibus colligi, et illis severe interdictum ne pergant. Detecta etiam fuit scelesta conspiratio quae eorum autoritatem infringet. Interea summa contentione Regina de filii maioritate certat. 3) Vixdum annum decimum tertium egressus est, se tamen ipse maiorem pronunciavit in curia Rothomagensi, idque de sententia matris et procerum, in quibus primus numeratur frater dux Aurelianensis, puer annorum undecim. Vides quo ludibrii reciderit antiquus regni illius splendor. Parisienses decretum illud repudiant4) et merito. Nam quum septem sint supremae curiae in Gallia, sex nonnisi ad ius dicendum creatae sunt. Sola autem Parisiensis olim quae ad universum regni statum spectabant tractare solita est. Quanquam si quid ratione fieret tres ordines vocandi erant. Quidquid sit, Rex invita natura maior fiet, nec aliunde quam a se ipso veniam aetatis impetrabit, quam aliis concedere in arbitrio principis esse leges docent. Ubi fuerit urbem ingressus populi tumultuantis insaniam compescere propositum est. Connestabilis edictum, quo data est ecclesiis nostris libertas efc securitas promissa, pertinaciter defendit ac debere vigere censet.6) De Augustana confessione6) causam non video cur tantopere simus anxii: frustra enim obtrudetur, quia neque eam quisquam ex papistis admittit, nostri vero strenue reiicient. Ne quid tamen detrimenti ex nostra incuria contingat operam dedimus et porro dabimus. Sed quid vos interea ? 7) Privatim 3) Cf. N. 4012. Mem. de Conde IY. 574; Languet IL 258. 4) Mem. de Conde IV. 582 sqq. 5) Ibid. IV. 319 exstat eius epistola de hac re scripta. 6) N. 4009. 7) N. 3956. Languet d. d. 15. Sept. (II. 261}: Ex quo Sabaudus restitutus est in suam ditionem celebrati sunt plures conventus ad componendas controversias inter ipsum et Bernates et plurimum in ea re laborarunt Helvetii. Postrenio Bernates (declararunt) se constituisse nihil prorsus restituere Sabaudo quum toties recusarit non iniquas conditiones a se propositas. Antequam autem id responsi darent convocarant ordines suae ditionis et ex iis percontati erant quid vellent restitui. Qui quum omnes respondissent se nolle quidquam restitui, Bernates dixerunt verendum esse ne Sabaudus conetur sibi adempta armis repetere et propterea monuerunt eo& ut diligenter de ea re cogitarent nec in magistratum culpam. 10