52:145 145 CAPUT IL 146 dignum, quod pro spe aeternae salutis ponit Christi exspectationem. Nam certe sine Christo perditi sumus ac desperati: ubi autem prodit Christus, simul affulget vita et prosperitas. Sed hoc fidelibus tantum dici meminerimus: nam sicuti impiis venturus est iudex, ita nihil quam expavescere ad eius exspectationem possunt. Atque hoc est quod postea subiicit, Christum nos liberare ab ira ventura. Hoc enim non alii sentiunt, nisi qui per fidem Deo reconciliati iam pacatam conscientiam habeant: alias formidabile est eius nomen. Caeterum liberavit nos quidem morte sua Christus ab ira Dei: sed quid liberatio illa valeat, patebit extremo die. Constat autem sententia haec duobus membris. Prius est, quod ira Dei aeternumque exitium humano generi imminet: quia peccarunt omnes ac destituuntur gloria Dei. Alterum quod non alia effugiendi ratio est nisi per Christi gratiam: quia non frustra has illi partes Paulus vendicat. Sed hoc inaestimabile est donum, quod pii, quoties iudicii fit mentio, Christum sibi redemptorem venturum sciunt. Adde quod diserte ponit iram venturam, ut pias mentes sursum erigat, ne subsidant in praesentis vitae intuitu. Nam quum fides visio sit rerum non apparentium, nihil minus consentaneum est quam ut iram Dei metiamur prout quisquam affligitur in mundo: sicuti nihil magis absurdum quam arripere caduca bona quibus fruimur, ut inde aestimemus Dei gratiam. Discamus ergo, dum secure luxuriantur impii, et nos misere languemus, vindictam Dei, quae oculis carnis abscondita est, timere, et acquiescere in arcanis spiritualis vitae delitiis. 10. Quem suscitavit. Christi resurrectionem hic commemorat, in qua nostrae resurrectionis spes fundata est: nam undique mors nos obsidet. Itaque nisi in Christum respicere discamus, singulis momentis concident nobis animi. Eadem ratione admonet Christum e coelo esse exspectandum: quia nihil in mundo reperiemus quod nos sustineat: sunt autem infinitae tentationes quae nos exaniment. Alia quoque circumstantia notanda est. Nam quia in hunc finem resurrexit Christus, ut eiusdem gloriae nos omnes tandem consortes faciat qui sumus eius membra: significat Paulus, irritam fore resurrectionem, nisi iterum appareat suorum redemptor, fructumque et effectum eius, quam in se exhibuit, virtutis ad totum ecclesiae corpus extendat. CAPUT u. 1. Ipsi enim nostis, fratres, quod ingressus noster ad vos non inanis fuerit: 2. imo quod persequutionem passi, et probro affecti Philippis (ut scitis) fiduciam sumpsimus in Deo nostro proferendi apud vos Calvini opera. Vol. LII.