51:145 CAPUT I. 1. Paulus, apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, sanctis omnibus qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu, 2. gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Iesu Christo. 3. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo : 4. quemadmodum elegit nos in ipso ante mundi creationem, ut simus sancti et inculpati in conspectu suo per charitatem : 5. qui praedestinavit nos in adoptionem per Iesum Christum in se ipso, secundum beneplacitum voluntatis suae, 6. in laudem gloriae gratiae suae, qua nos gratos habuit in dilecto, 1. Paulus apostolus. Quando eadem fere aut saltem non multum diversa in omnibus epistolis salutationis forma utitur: supervacuum esset hic repetere quae alibi dicta sunt. Apostolum se vocat Iesu Christi. Nam legatione pro illo funguntur omnes quibus datura est ministerium reconciliationis. Quamquam nomen apostoli magis est speciale. Neque enim quivis Evangelii minister protinus etiam est apostolus: ut videbimus infra 4, l l . Verum de hac re plura ad Galatas. Addit per vol u n t a t em Dei. Quia nemo sibi honorem sumere debet, sed exspectanda Dei vocatio, quae legitimos ministros sola facit: atque ita Dei autoritatem improborum susurris opponens, ansam temerariis litibus praecidit. Sanctos nominat eosdem quos postea f i d e l e s in Christo. Ergo nemo fidelis, nisi qui etiam sanctus: et nemo rursum sanctus, nisi qui fidelis. Maior pars graecorum exemplarium non*habet omnibus: quod tamen delere nolui, quia alioqui subaudiendum est. 3. Benedictus Deus. Magnifice extollit Dei gratiam erga Ephesios, ut ad gratitudinem excitet eorum corda, imo tota inflammet, occupet atque impleat hac cogitatione. Nam qui tam effusam in se agnoscunt Dei bonitatem, ut nihil desit ad solidum complementum, et in hac meditatione se assidue exercent: ii nunquam admittent novas doctrinas, quae obscurent illam ipsam gratiam, quam in se efficaciter iam sentiunt. Ergo finis apostoli fuit, divinae erga Ephesios gratiae magnitudinem prae- Calvini opera. Vol. LI.