30:145 145 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XV. 146 saevus et crudelis fuisset, quod sanguinem humanum fudisset, quod multas uxores viduas reddidisset. Et tamen divina ultio in ipso peccata illorum ulciscitur qui iam ante trecentos annos mortem obierant. Sane, et inde apparet Deam vetera peccata exquirere, quae sibi soli cognito tempore puniat. Hinc discamus Dei infinitam sapientiam adorare, et consilium ipsius aeternum revereri, et in omni humilitate quidquid sacra docet scriptura recipere. Et quidquid humana ratio dictet, os tamen claudere, et in arcana Dei iudicia non ulterius inquirere. Quid enim, quaeso, profuerit adversus ipsum obloqui? Quare quaecunque tandem exerceat iudicia, quae nobis insolentia videbuntur, ne tamen quidquam adversus ipsum obloquamur: quandoquidem sua semper illi iudiciorum constat ratio. Interea nostram arrogantiam et temeritatem in scrutandis ipsius iudiciis observabit, quam suo etiam tempore ulciscetur. Quamobrem etsi humanae rationi non appareat omnium Dei iudiciorum ratio, tanquam iustissima tamen suspiciamus. Et hactenus; quae vero sequuntur quandam difficultatem in se continent, quod dicitur Samuel in frusta concidisse Agagum coram Domino in Galgalis. An enim ipsemet hominem interfecit? Itaque hic primum observandum est, iis temporibus non eam quae nunc obtinet fuisse consuetudinem: et iustitiae ministrum esse non fuisse inhonestum: corruptis vero deinde saeculis factum, ut de facinorosis non sumatur supplicium, nisi per publicum lictorem, ad hanc rem ordinatum. Deinde certum illud esse, Samuelem a Deo regia potestate et autoritate armatum, iubente Agagum interfici. Neque enim Samuelis officium erat Agagum interimere: sed tamen cessante Saule et officium non faciente, Samuel rem perfecit. Quod vero Saul sine contradictione id permittit fieri, in eo videmus illum veluti fraeno quodam cohiberi: sed tamen tanquam simulatum hominem, cuius cor non erat prorsus alienum a rebellione: sed qui nunc prophetam, ut nuper populum, metuat: et dubius ac incertus consilii modo in hanc modo in illam partem propendeat. Quamobrem non est adscribenda Sauli laus aliqua virtutis: sed sciendum a Deo fuisse veluti belluam quandam fraenatum. Deum itaque videmus Samueli novum veluti robur ad hoc opus suffecisse, quod alioquin a se non haberet. Nam, ut vidimus, ad summam senectutem pervenerat, quae frigida plerumque et infirma est. Agag autem florente adhuc aetate videtur fuisse : et licet aetatem ipsius ignoremus, tamen non fuisse confectum senectute verisimile est. Porro non tantum caesus, sed in frusta discerptus a Samuele dicitur, tanquam si mollissimum quid concidisset. Nae omnino statuendum Dei manum tantam vim Samueli dedisse. Unde manifestum est Samueli munus regium com- Calvini opera. Vol. XXX.