21:145 145 VITA CALVINI. 146 communi tot ecclesiarum iudicio damnatus. Etenim tum ipsa quaestionis nondum antea satis a plerisque veteribus explicatae nec eodem semper exitii agitatae difficultas curiosa praesertim ingenia adhoc ipsum disquirendum accendebat, tum factiosi praeclaram sibi oblatam occasionem ad omnia Calvino eiecto subvertenda putabant. Itaque dici non potest, quae non in urbe tantum, verum etiam ultro citroque [fol. III. 2] veluti si classicum ipse Satan cecinisset, contentiones sint consequutae. Etsi enim pulchre inter praecipuarum ecclesiarum pastores conveniebat, non deerant tamen qui in vicinis Bernensis ditionis ecclesiis Calvino litem intenderent, quasi Deum faceret peccati autorem: parum certe memores, hoc ipsum pestilentissimum dogma fuisse a Calvino iampridem ex professo adversus Libertinos refutatum. Basileae vero Castellio bonus ille et simplex homo, etsi clanculum fere agebat omnia, tamen non obscure Pelagianismum tuebatur. Quin etiam his de rebus ita scribere coeperat Philippus, ut quamvis antea Calvini adversus Pighium libro diserte subscripsisset, tamen Genevenses quasi [ C i ] Stoicum fatum invehentes notare quibusdam videretur. Pontificios omitto, easdem calumnias millies refutatas nunc quoque repetentes. Pungebant ista gravissime sicuti par erat illius animum, et eo quidem acerbius, quod ea fuit interdum per id tempus erroris efficacia, ut publica etiam autoritate alicubi obstructum os veritati videretur. Neque haec fuit paucorum annorum controversia, sed hoc anno inprimis bonus ille eremita, quem supra diximus, cum Calvino disputaturus prodiit, qui aliquot ante annis quum ministerium ambiret repulsam passus iurisconsultus et factiosorum patronus evaserat. Causa coram senatu agitata est magna utrinque contentione: illo quidem impudentia et malorum favore depugnante, Calvino vero sola veritatis autoritate doctrinam suam tuente. Vicit ergo veritas, et Calvini scripta ipsorum etiam, quod mirum est, adversariorum suffragiis ut pia et orthodoxa rursum comprobata. Sed neque istius adversarii aliquot post annis morientis reticenda est resipiscentia, cuius etiam testem Calvinum tanto studio adhibuit, ut non aliter sibi pacem conscientiae constare diceret, quam si Calvinum sibi conciliatum moribundus agnosceret, quem antea tam indigne a se impetitum fateretur : cui etiam Calvinus tum non modo non defuit, sed benignissime consolatum erexit et ad extremum usque confirmavit. Annus autem alter a superiore, nempe quinquagesimus tertius supra sesquimillesimum, ad exitum festinante factiosorum malitia tam fuit turbulentus, ut non ecclesia modo, verum etiam respublica extremum discrimen adierit. Siquidem eousque illi progressi sunt clamoribus et minis, numero denique oppressa bonorum libertate, ut vetera de Calvini opera. Voi. XXI.