20:145 145 1563 SEPTEMB. 146 ram et ministerium meum haud fore infructuosum vocari. Saltem inde potero causam bonam, quae oppressa hic fuit annos duos cum dimidio, cum aedificatione ecclesiae tueri. Reliqua coram. Dominus Iesus te diu incolumem nobis servet. O miseram Christi ecclesiam quae subinde veteribus et optimis patribus et doctoribus orbatur, a novis vero imperitis ac furiosis hominibus invaditur, dilaniatur. Misereatur Deus sui populi. Amen. Quanto dolore conficiar quod in tali statu hanc relinquam scholam, imo totam civitatem, eversa etiam ecclesia Gallicana, quae annos circiter triginta puram hic retinuit doctrinam ac religionem, tu melius potes cogitare quam ego verbis exprimere. Tale igitur in Domino et meo nomine saluta fratres, D. Iosiam et reliquos omnes. Argentinae 7. Septemb. 1563. 4018. CALVINUS BULLINGERO. A Quinquepagicis non est quod sibi et suis metuat, etiam Lutheranismus Gallis frustra obtrudetur. Interim puer Carolus veniam aetatis impetravit et altera ex parte Twricenses minime solliciti videntur quoad periculum Genevensibus a Sabaudo imminens. (Ex autographo Ionvillaei in Arch. Turic Plut. YI. Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 53. Inscriptio desideratur sed subscriptio Calvini adest. Apographa habes antiquius in Cod. Gen. 107a, fol. 269 v. recentiora in Cod. 108, fol 134 et 158 v. item in Cod. Bern. YI. 1121. VII. p. 116 et ap. Simlerum Vol 108. Vers. angi. IV. 334.) 8. Quod se vicini vestri *) insolenter efferunt ac iactant, miror eiusmodi naeniis vos moveri, quae potius spernendae ac pro nihilo ducendae erant. Nam ubi sua illa stratagemata ediderint nescitur in tota Gallia. Duo vexilla Aureliae locata sunt in praesidio. Quosdam ex illis somnolentos nostri expergefecerunt, verum absque sanguine. Hactenus illie quieti sederunt, nunc uvis ingurgitandis strenue incumbunt, non secus ac turdi famelici. Qui in obsidione Portus Gratiae fuere superiore clade2) admoniti ut sibi caverent non progressi sunt ad iactum telorum. Galli, qui fuerant audaciores, acriter sunt repulsi, et quum fossas duxissent emissa fuit magna vis aquarum ab Anglis quae eos cir- 4018.1) Cantones catholici. 2) Siti, peste et tormentis bellicis ad deditionem coacti fuerant Angli. (Hist. des choses mem. p. 289; Mem.de Conde IV. 560; Popeliniere I. 366; de Thou III. 418.) Calvini opera. Vol XX.