52:144 9. Ipsi enim de vobis annuntiant qualem habuerimus ingressum ad vos: et quomodo conversi fueritis ad Deum ab idolis, ut serviretis Deo viventi et vero: 10. et exspectaretis e coelis filium eius, quem excitavit a mortuis, Iesum, qui nos liberat ab ira ventura. Dicit celebrem ubique conversionis eorum famam fuisse. Quod de suo ad eos ingressu meminit, ad illam spiritus potentiam refertur, qua Deus evangelium suum illustraverat. Dicit vero utrumque apud alias gentes ultro narrari, quasi memoratu dignum. In narratione, quae sequitur, ostendit primum qualis sit hominum conditio antequam Dominus ipsos evangelii sui doctrina illustret: deinde in quem finem nos doceri velit, et quisnam sit evangelii fructus. Nam etsi non eadem omnes colunt idola, omnes tamen idololatriae addicti sunt, atque in caecitate et dementia demersi. Ergo quod a diaboli imposturis et omni superstitionum genere liberi sumus, Dei beneficium est. Alios quidem cito, alios serius convertit: sed quia communis est omnium aversio, nos prius converti necesse est quam Deo serviamus. Hinc etiam verae fidei colligitur vis et natura : quia scilicet Deo rite nemo credit, nisi qui, abnegata sensus sui vanitate, purum Dei cultum amplectitur ac suscipit. 9. Ad Deum viventem. Hic legitimae conversionis scopus est. Multos quidem videmus a superstitionibus desciscere, qui tamen hoc gradu facto adeo in pietate non proficiunt, ut in deterius labantur. Nam deposito omni Dei sensu, in profanum et brutum contemptum se proiiciunt. Sic olim ab Epicuro, Diogene cynico, et similibus derisae fuerunt vulgi superstitiones: sed ita ut Dei cultum promiscuum cum perversis ineptiis miscerent Ergo videndum est ut ruinam errorum sequatur aedificium fidei. Porro apostolusi dum haec epitheta veri et viventis tribuit Deo, idola oblique perstringit, quod mortua sint et nihili figmenta, et falso dii nuncupentur. Finem conversionis ponit quem attigi, ut Deo servirent. Ergo huc tendit evangelii doctrina, ut nos in cultum obsequiumque Dei traducat. Quamdiu enim servi sumus peccati, liberi sumus a iustitia: quia sine iugo lascivimus ac vagamur. Quare nemo rite ad Deum conversus est, nisi qui se illi totum in servitutem tradere didicit. Sed quia res est plus quam difficilis in tanta naturae corruptione: simul ostendit quid nos in timore Dei et obsequio retineat ac confirmet, nempe Christi exspectatio. Nisi enim in spem vitae aeternae erecti simus, mundus nos protinus ad se rapiet. Quemadmodum enim sola est divinae bonitatis fiducia, quae nos ad Deum colendum inducit: ita sola ultimae redemptionis exspectatio facit ne defatigemur. Ergo quisquis in vitae sanctae cursu perseverare volet, totam mentem applicet ad spem adventus Christi. Atque hoc notatu